Gioele (يوئيل) 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 قول الرب الذي صار الى يوئيل بن فثوئيل | 1 Verbum Domini, quod factum est ad loel filium Phatuel. |
2 اسمعوا هذا ايها الشيوخ واصغوا يا جميع سكان الارض. هل حدث هذا في ايامكم او في ايام آبائكم. | 2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. |
3 اخبروا بنيكم عنه وبنوكم بنيهم وبنوهم دورا آخر. | 3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. |
4 فضلة القمص اكلها الزحّاف وفضلة الزحّاف اكلها الغوغاء وفضلة الغوغاء اكلها الطيّار | 4 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus. |
5 اصحوا ايها السكارى وابكوا وولولوا يا جميع شاربي الخمر على العصير لانه انقطع عن افواهكم. | 5 Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro. |
6 اذ قد صعدت على ارضي امة قوية بلا عدد اسنانها اسنان الاسد ولها اضراس اللبوة. | 6 Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. |
7 جعلت كرمتي خربة وتينتي متهشّمة. قد قشرتها وطرحتها فابيضّت قضبانها | 7 Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. |
8 نوحي يا ارضي كعروس مؤتزرة بمسح من اجل بعل صباها. | 8 Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. |
9 انقطعت التقدمة والسكيب عن بيت الرب. ناحت الكهنة خدام الرب. | 9 Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini. |
10 تلف الحقل ناحت الارض لانه قد تلف القمح جف المسطار ذبل الزيت. | 10 Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. |
11 خجل الفلاحون ولول الكرّامون على الحنطة وعلى الشعير لانه قد تلف حصيد الحقل. | 11 Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. |
12 الجفنة يبست والتينة ذبلت. الرمانة والنخلة والتفاحة كل اشجار الحقل يبست. انه قد يبست البهجة من بني البشر | 12 Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. |
13 تنطّقوا ونوحوا ايها الكهنة. ولولوا يا خدام المذبح. ادخلوا بيتوا بالمسوح يا خدام الهي لانه قد امتنع عن بيت الهكم التقدمة والسكيب. | 13 Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. |
14 قدسوا صوما نادوا باعتكاف اجمعوا الشيوخ جميع سكان الارض الى بيت الرب الهكم واصرخوا الى الرب | 14 Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: |
15 آه على اليوم لان يوم الرب قريب. ياتي كخراب من القادر على كل شيء. | 15 “ Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. |
16 أما انقطع الطعام تجاه عيوننا. الفرح والابتهاج عن بيت الهنا. | 16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?”. |
17 عفّنت الحبوب تحت مدرها. خلت الاهراء. انهدمت المخازن لانه قد يبس القمح. | 17 Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum. |
18 كم تئن البهائم هامت قطعان البقر لان ليس لها مرعى حتى قطعان الغنم تفنى. | 18 Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. |
19 اليك يا رب اصرخ لان نارا قد اكلت مراعي البرية ولهيبا احرق جميع اشجار الحقل. | 19 Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. |
20 حتى بهائم الصحراء تنظر اليك لان جداول المياه قد جفّت والنار اكلت مراعي البرية | 20 Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti. |