1 كان منسّى ابن اثنتي عشرة سنة حين ملك وملك خمسا وخمسين سنة في اورشليم | 1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
|
2 وعمل الشر في عيني الرب حسب رجاسات الامم الذين طردهم الرب من امام بني اسرئيل. | 2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. |
3 وعاد فبنى المرتفعات التي هدمها حزقيا ابوه واقام مذابح للبعليم وعمل سواري وسجد لكل جند السماء وعبدها. | 3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. |
4 وبنى مذابح في بيت الرب الذي قال عنه الرب في اورشليم يكون اسمي الى الابد. | 4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “ In Ierusalem erit nomen meum in aeternum ”. |
5 وبنى مذابح لكل جند السماء في داري بيت الرب. | 5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. |
6 وعبّر بنيه في النار في وادي ابن هنّوم وعاف وتفائل وسحر واستخدم جانا وتابعة واكثر عمل الشرّ في عيني الرب لاغاظته. | 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. |
7 ووضع تمثال الشكل الذي عمله في بيت الله الذي قال الله عنه لداود ولسليمان ابنه في هذا البيت وفي اورشليم التي اخترت من جميع اسباط اسرائيل اضع اسمي الى الابد. | 7 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “ In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. |
8 ولا اعود ازحزح رجل اسرائيل عن الارض التي عيّنت لآبائهم وذلك اذا حفظوا وعملوا كل ما اوصيتهم به كل الشريعة والفرائض والاحكام عن يد موسى. | 8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi ”.
|
9 ولكن منسّى اضلّ يهوذا وسكان اورشليم ليعملوا اشر من الامم الذين طردهم الرب من امام بني اسرائيل. | 9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
|
10 وكلّم الرب منسّى وشعبه فلم يصغوا | 10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. |
11 فجلب الرب عليهم رؤساء الجند الذين لملك اشور فأخذوا منسّى بخزامة وقيدوه بسلاسل نحاس وذهبوا به الى بابل. | 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. |
12 ولما تضايق طلب وجه الرب الهه وتواضع جدا امام اله آبائه | 12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. |
13 وصلّى اليه فاستجاب له وسمع تضرعه ورده الى اورشليم الى مملكته. فعلم منسّى ان الرب هو الله. | 13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
|
14 وبعد ذلك بنى سورا خارج مدينة داود غربا الى جيحون في الوادي والى مدخل باب السمك وحوّط الاكمة بسور وعلاه جدا. ووضع رؤساء جيوش في جميع المدن الحصينة في يهوذا. | 14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. |
15 وازال الآلهة الغريبة والاشباه من بيت الرب وجميع المذابح التي بناها في جبل بيت الرب وفي اورشليم وطرحها خارج المدينة. | 15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. |
16 ورمم مذبح الرب وذبح عليه ذبائح سلامة وشكر وأمر يهوذا ان يعبدوا الرب اله اسرائيل. | 16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. |
17 الا ان الشعب كانوا بعد يذبحون على المرتفعات انما للرب الههم. | 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
|
18 وبقية امور منسّى وصلاته الى الهه وكلام الرائين الذين كلموه باسم الرب اله اسرائيل ها هي في اخبار ملوك اسرائيل. | 18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. |
19 وصلاته والاستجابة له وكل خطاياه وخيانته والاماكن التي بنى فيها مرتفعات واقام سواري وتماثيل قبل تواضعه ها هي مكتوبة في اخبار الرائين. | 19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. |
20 ثم اضطجع منسّى مع آبائه فدفنوه في بيته وملك آمون ابنه عوضا عنه | 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
|
21 كان آمون ابن اثنتين وعشرين سنة حين ملك وملك سنتين في اورشليم. | 21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. |
22 وعمل الشر في عيني الرب كما عمل منسّى ابوه. وذبح آمون لجميع التماثيل التي عمل منسّى ابوه وعبدها. | 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. |
23 ولم يتواضع امام الرب كما تواضع منسّى ابوه بل ازداد آمون اثما. | 23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. |
24 وفتن عليه عبيده وقتلوه في بيته. | 24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. |
25 وقتل شعب الارض جميع الفاتنين على الملك آمون وملّك شعب الارض يوشيا ابنه عوض عنه | 25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo.
|