1 فلم يستطع يوسف ان يضبط نفسه لدى جميع الواقفين عنده فصرخ أخرجوا كل انسان عني. فلم يقف احد عنده حين عرّف يوسف اخوته بنفسه. | 1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “ Egredimini, cuncti, foras! ”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. |
2 فاطلق صوته بالبكاء. فسمع المصريون وسمع بيت فرعون. | 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. |
3 وقال يوسف لاخوته انا يوسف. أحيّ ابي بعد. فلم يستطع اخوته ان يجيبوه لانهم ارتاعوا منه | 3 Et dixit Ioseph fratribus suis: “ Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. |
4 فقال يوسف لاخوته تقدموا اليّ. فتقدموا. فقال انا يوسف اخوكم الذي بعتموه الى مصر. | 4 Ad quos ille clementer: “ Accedite, inquit, ad me ”. Et cum accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. |
5 والآن لا تتأسّفوا ولا تغتاظوا لانكم بعتموني الى هنا. لانه لاستبقاء حياة ارسلني الله قدّامكم. | 5 Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. |
6 لان للجوع في الارض الآن سنتين. وخمس سنين ايضا لا تكون فيها فلاحة ولا حصاد. | 6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. |
7 فقد ارسلني الله قدامكم ليجعل لكم بقية في الارض وليستبقي لكم نجاة عظيمة. | 7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam. |
8 فالآن ليس انتم ارسلتموني الى هنا بل الله. وهو قد جعلني ابا لفرعون وسيّدا لكل بيته ومتسلطا على كل ارض مصر. | 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
|
9 اسرعوا واصعدوا الى ابي وقولوا له هكذا يقول ابنك يوسف. قد جعلني الله سيدا لكل مصر. انزل اليّ. لا تقف. | 9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. |
10 فتسكن في ارض جاسان وتكون قريبا مني انت وبنوك وبنو بنيك وغنمك وبقرك وكل مالك. | 10 Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. |
11 واعولك هناك لانه يكون ايضا خمس سنين جوعا. لئلا تفتقر انت وبيتك وكل مالك. | 11 Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". |
12 وهوذا عيونكم ترى وعينا اخي بنيامين ان فمي هو الذي يكلمكم. | 12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. |
13 وتخبرون ابي بكل مجدي في مصر وبكل ما رأيتم وتستعجلون وتنزلون بابي الى هنا | 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me ”.
|
14 ثم وقع على عنق بنيامين اخيه وبكى. وبكى بنيامين على عنقه. | 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. |
15 وقبّل جميع اخوته وبكى عليهم. وبعد ذلك تكلم اخوته معه | 15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
|
16 وسمع الخبر في بيت فرعون وقيل جاء اخوة يوسف. فحسن في عيني فرعون وفي عيون عبيده. | 16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “ Venerunt fratres Ioseph! ”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. |
17 فقال فرعون ليوسف قل لاخوتك افعلوا هذا. حمّلوا دوابكم وانطلقوا اذهبوا الى ارض كنعان. | 17 Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “ Onerantes iumenta ite in terram Chanaan |
18 وخذوا اباكم وبيوتكم وتعالوا اليّ. فاعطيكم خيرات ارض مصر وتاكلوا دسم الارض. | 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. |
19 فانت قد أمرت. افعلوا هذا. خذوا لكم من ارض مصر عجلات لاولادكم ونسائكم واحملوا اباكم وتعالوا. | 19 Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes. |
20 ولا تحزن عيونكم على اثاثكم. لان خيرات جميع ارض مصر لكم | 20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt ”.
|
21 ففعل بنو اسرائيل هكذا. واعطاهم يوسف عجلات بحسب امر فرعون. واعطاهم زادا للطريق. | 21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. |
22 واعطى كل واحد منهم حلل ثياب. واما بنيامين فاعطاه ثلاث مئة من الفضة وخمس حلل ثياب. | 22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque |
23 وارسل لابيه هكذا. عشرة حمير حاملة من خيرات مصر وعشر أتن حاملة حنطة وخبزا وطعاما لابيه لاجل الطريق. | 23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. |
24 ثم صرف اخوته فانطلقوا وقال لهم لا تتغاضبوا في الطريق | 24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “ Ne irascamini in via! ”.
|
25 فصعدوا من مصر وجاءوا الى ارض كنعان الى يعقوب ابيهم. | 25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob |
26 واخبروه قائلين يوسف حيّ بعد. وهو متسلط على كل ارض مصر. فجمد قلبه لانه لم يصدقهم. | 26 et nuntiaverunt ei dicentes: “ Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! ”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. |
27 ثم كلموه بكل كلام يوسف الذي كلمهم به. وابصر العجلات التي ارسلها يوسف لتحمله. فعاشت روح يعقوب ابيهم. | 27 Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, |
28 فقال اسرائيل كفى. يوسف ابني حيّ بعد. أذهب واراه قبل ان اموت | 28 et ait: “ Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar ”.
|