1 وانتقل ابراهيم من هناك الى ارض الجنوب وسكن بين قادش وشور وتغرب في جرار. | 1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris. |
2 وقال ابراهيم عن سارة امراته هي اختي. فارسل ابيمالك ملك جرار واخذ سارة. | 2 Dixitque de Sara uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam. |
3 فجاء الله الى ابيمالك في حلم الليل وقال له ها انت ميّت من اجل المرأة التي اخذتها فانها متزوجة ببعل. | 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. |
4 ولكن لم يكن ابيمالك قد اقترب اليها. فقال يا سيد أأمة بارة تقتل. | 4 Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies? |
5 ألم يقل هو لي انها اختي وهي ايضا نفسها قالت هو اخي. بسلامة قلبي ونقاوة يديّ فعلت هذا. | 5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”. |
6 فقال له الله في الحلم انا ايضا علمت انك بسلامة قلبك فعلت هذا. وانا ايضا امسكتك عن ان تخطئ اليّ. لذلك لم ادعك تمسّها. | 6 Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. |
7 فالآن رد امرأة الرجل فانه نبيّ فيصلّي لاجلك فتحيا. وان كنت لست تردها فاعلم انك موتا تموت انت وكل من لك | 7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”.
|
8 فبكّر ابيمالك في الغد ودعا جميع عبيده وتكلم بكل هذا الكلام في مسامعهم. فخاف الرجال جدا. | 8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
|
9 ثم دعا ابيمالك ابراهيم وقال له ماذا فعلت بنا وبماذا اخطأت اليك حتى جلبت عليّ وعلى مملكتي خطية عظيمة. اعمالا لا تعمل عملت بي. | 9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. |
10 وقال ابيمالك لابراهيم ماذا رأيت حتى عملت هذا الشيء. | 10 Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc faceres?”. |
11 فقال ابراهيم اني قلت ليس في هذا الموضع خوف الله البتة. فيقتلونني لاجل امرأتي. | 11 Respondit Abraham: “ Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. |
12 وبالحقيقة ايضا هي اختي ابنة ابي. غير انها ليست ابنة امي. فصارت لي زوجة. | 12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. |
13 وحدث لما اتاهني الله من بيت ابي اني قلت لها هذا معروفك الذي تصنعين اليّ. في كل مكان نأتي اليه قولي عني هو اخي | 13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ”.
|
14 فاخذ ابيمالك غنما وبقرا وعبيدا واماء واعطاها لابراهيم. ورد اليه سارة امرأته. | 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam |
15 وقال ابيمالك هوذا ارضي قدامك. اسكن في ما حسن في عينيك. | 15 et ait: “Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita”. |
16 وقال لسارة اني قد اعطيت اخاك الفا من الفضة. ها هو لك غطاء عين من جهة كل ما عندك وعند كل واحد فأنصفت. | 16 Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”. |
17 فصلّى ابراهيم الى الله. فشفى الله ابيمالك وامرأته وجواريه فولدن. | 17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; |
18 لان الرب كان قد اغلق كل رحم لبيت ابيمالك بسبب سارة امرأة ابراهيم | 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.
|