1 - Dopo il sabato, all'alba del primo giorno della settimana, Maria Maddalena e l'altra Maria vennero a visitare il sepolcro. | 1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. |
2 Ed ecco vi fu un gran terremoto, perchè un angelo del Signore scese dal cielo e appressatosi, rovesciò la pietra e vi si sedette. | 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : |
3 Il suo aspetto era come di folgore e la sua veste come neve. | 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. |
4 Per paura di lui, le guardie si spaventarono e rimasero mezzo morte. | 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. |
5 Ma l'angelo prese a dire alle donne: «Non temete voi; perchè io so che cercate Gesù, che è stato crocifisso. | 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. |
6 Egli non è qui; è risorto come aveva detto; venite a vedere il luogo dove giaceva. | 6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. |
7 E andate presto a dire a' suoi discepoli ch'egli è risuscitato. Ecco, vi precede in Galilea; là voi lo vedrete. Ecco ve l'ho detto». | 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. |
8 E quelle, uscite in fretta dal sepolcro, con timore e gran gioia corsero a dar la nuova a' suoi discepoli. | 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. |
9 Ed ecco Gesù farsi loro incontro e dire: «Vi saluto!». Ed esse, accostatesi, gli strinsero i piedi e l'adorarono. | 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. |
10 Allora Gesù disse loro: «Non temete, andate ad annunziare a' miei fratelli che vadano in Galilea; là mi vedranno». | 10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
|
11 Mentre quelle correvano, alcuni della guardia vennero in città ad annunziare ai principi dei Sacerdoti le cose avvenute. | 11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. |
12 Essi radunarono gli anziani e, dopo aver tenuto consiglio diedero una forte somma ai soldati, | 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, |
13 dicendo: «Voi direte che i suoi discepoli son venuti di notte e l'han rubato, mentre voi dormivate. | 13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. |
14 E se il governatore verrà a saperlo, noi lo persuaderemo e vi metteremo al sicuro». | 14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. |
15 E i soldati, preso il denaro, fecero conforme alle istruzioni avute; e questa diceria è stata divulgata tra i Giudei fino al dì d'oggi. | 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. |
16 Quanto agli undici discepoli, andarono in Galilea, sul monte indicato loro da Gesù. | 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
|
17 Vedendolo, l'adorarono; ma qualcuno dubitava. | 17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. |
18 Gesù avvicinandosi parlò loro così: «Ogni potere è stato dato a me in cielo e in terra. | 18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra : |
19 Andate dunque, ammaestrate tutte le genti, battezzandole nel nome del Padre e del Figliuolo e dello Spirito Santo, | 19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : |
20 insegnando loro a osservare tutto quanto v'ho comandato. Ed ecco io sono con voi tutti i giorni sino alla fine del mondo». | 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. |