1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “ Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ”. | 1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “ Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ”. |
2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: “ In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ”. | 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: “ In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ”. |
3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “ Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ”. | 3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “ Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ”. |
4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
| 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
|
5 Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “ Quid habet populus quod plorat? ”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. | 5 Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “ Quid habet populus quod plorat? ”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. |
6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. | 6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. |
7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. | 7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. |
8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia. | 8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia. |
9 Et dixit nuntiis, qui venerant: “ Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt | 9 Et dixit nuntiis, qui venerant: “ Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt |
10 et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ”.
| 10 et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ”.
|
11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
| 11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
|
12 Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”. | 12 Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”. |
13 Et ait Saul: “ Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”. | 13 Et ait Saul: “ Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”. |
14 Dixit autem Samuel ad populum: “ Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ”.
| 14 Dixit autem Samuel ad populum: “ Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ”.
|
15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
| 15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
|