Lettera agli Ebrei 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, | 1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : |
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius. | 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. |
3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. | 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. |
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. | 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est. |
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant, | 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant : |
6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. | 6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. |
7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis, | 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, |
8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, | 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, |
9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea | 9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea |
10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas; | 10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, |
11 sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”. | 11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. |
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, | 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : |
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; | 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. |
14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus, | 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. |
15 dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”. | 15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. |
16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen? | 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. |
17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto? | 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? |
18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? | 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? |
19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. | 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. |