Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati 6


font

1Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, quispiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum,ne et tu tenteris.2Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legemChristi.3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse seseducit;4opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantumgloriationem habebit et non in altero.5Unusquisque enim onus suum portabit.
6Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibusbonis.7Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec etmetet;8quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; quiautem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.9Bonum autemfacientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.10Ergo dumtempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.12Quicumque volunt placerein carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem nonpatiantur;13neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt voscircumcidi, ut in carne vestra glorientur.14Mihi autem absit gloriari, nisi incruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et egomundo.15Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia etsuper Israel Dei.
17De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meoporto.
18Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.