Osea 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. | 1 אמרו לאחיכם עמי ולאחותיכם רחמה |
2 Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. | 2 ריבו באמכם ריבו כי היא לא אשתי ואנכי לא אישה ותסר זנוניה מפניה ונאפופיה מבין שדיה |
3 Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”. | 3 פן אפשיטנה ערמה והצגתיה כיום הולדה ושמתיה כמדבר ושתה כארץ ציה והמתיה בצמא |
4 Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, | 4 ואת בניה לא ארחם כי בני זנונים המה |
5 ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. | 5 כי זנתה אמם הבישה הורתם כי אמרה אלכה אחרי מאהבי נתני לחמי ומימי צמרי ופשתי שמני ושקויי |
6 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, | 6 לכן הנני שך את דרכך בסירים וגדרתי את גדרה ונתיבותיה לא תמצא |
7 quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. | 7 ורדפה את מאהביה ולא תשיג אתם ובקשתם ולא תמצא ואמרה אלכה ואשובה אל אישי הראשון כי טוב לי אז מעתה |
8 Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; | 8 והיא לא ידעה כי אנכי נתתי לה הדגן והתירוש והיצהר וכסף הרביתי לה וזהב עשו לבעל |
9 et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. | 9 לכן אשוב ולקחתי דגני בעתו ותירושי במועדו והצלתי צמרי ופשתי לכסות את ערותה |
10 Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. | 10 ועתה אגלה את נבלתה לעיני מאהביה ואיש לא יצילנה מידי |
11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, | 11 והשבתי כל משושה חגה חדשה ושבתה וכל מועדה |
12 et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. | 12 והשמתי גפנה ותאנתה אשר אמרה אתנה המה לי אשר נתנו לי מאהבי ושמתים ליער ואכלתם חית השדה |
13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; | 13 ופקדתי עליה את ימי הבעלים אשר תקטיר להם ותעד נזמה וחליתה ותלך אחרי מאהביה ואתי שכחה נאם יהוה |
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. | 14 לכן הנה אנכי מפתיה והלכתיה המדבר ודברתי על לבה |
15 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. | 15 ונתתי לה את כרמיה משם ואת עמק עכור לפתח תקוה וענתה שמה כימי נעוריה וכיום עלתה מארץ מצרים |
16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; | 16 והיה ביום ההוא נאם יהוה תקראי אישי ולא תקראי לי עוד בעלי |
17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. | 17 והסרתי את שמות הבעלים מפיה ולא יזכרו עוד בשמם |
18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. | 18 וכרתי להם ברית ביום ההוא עם חית השדה ועם עוף השמים ורמש האדמה וקשת וחרב ומלחמה אשבור מן הארץ והשכבתים לבטח |
19 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. | 19 וארשתיך לי לעולם וארשתיך לי בצדק ובמשפט ובחסד וברחמים |
20 Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. | 20 וארשתיך לי באמונה וידעת את יהוה |
21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. | 21 והיה ביום ההוא אענה נאם יהוה אענה את השמים והם יענו את הארץ |
22 Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. | 22 והארץ תענה את הדגן ואת התירוש ואת היצהר והם יענו את יזרעאל |
23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; | 23 וזרעתיה לי בארץ ורחמתי את לא רחמה ואמרתי ללא עמי עמי אתה והוא יאמר אלהי |
24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. | |
25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; | |
26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”. |