1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: |
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. | 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. |
3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; | 3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; |
4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. | 4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. |
5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. | 5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. |
6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, | 6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, |
7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
| 7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
|
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; | 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; |
9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. | 9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. |
10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
| 10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
|
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis | 11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis |
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. | 12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. |
13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
| 13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
|
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, | 14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, |
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi. | 15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi. |
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. | 16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. |
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
| 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
|
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, | 18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, |
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
| 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
|
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". | 20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". |
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, | 21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, |
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
| 22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
|
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. | 23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. |
24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
| 24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
|
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. | 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. |
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, | 26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, |
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. | 27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. |
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
| 28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
|
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. | 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. |
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. | 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. |
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
| 31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
|
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. | 32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. |
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. | 33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. |
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
| 34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
|
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. | 35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. |
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. | 36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. |
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. | 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. |
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
| 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
|
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum, | 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum, |
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te | 40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te |
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. | 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. |
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; | 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; |
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum. | 43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum. |
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. | 44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. |
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem | 45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem |
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
| 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
|
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, | 47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, |
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum | 48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum |
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se, | 49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se, |
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. | 50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. |
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; | 51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; |
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum, | 52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum, |
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
| 53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
|
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: | 54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: |
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
| 55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
|