Isaia 57
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus. | 1 הצדיק אבד ואין איש שם על לב ואנשי חסד נאספים באין מבין כי מפני הרעה נאסף הצדיק |
2 In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua. | 2 יבוא שלום ינוחו על משכבותם הלך נכחו |
3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. | 3 ואתם קרבו הנה בני עננה זרע מנאף ותזנה |
4 Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, | 4 על מי תתענגו על מי תרחיבו פה תאריכו לשון הלוא אתם ילדי פשע זרע שקר |
5 qui exardescitis in terebinthis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in vallibus subter scissuras petrarum? | 5 הנחמים באלים תחת כל עץ רענן שחטי הילדים בנחלים תחת סעפי הסלעים |
6 In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? | 6 בחלקי נחל חלקך הם הם גורלך גם להם שפכת נסך העלית מנחה העל אלה אנחם |
7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. | 7 על הר גבה ונשא שמת משכבך גם שם עלית לזבח זבח |
8 Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti. | 8 ואחר הדלת והמזוזה שמת זכרונך כי מאתי גלית ותעלי הרחבת משכבך ותכרת לך מהם אהבת משכבם יד חזית |
9 Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos. | 9 ותשרי למלך בשמן ותרבי רקחיך ותשלחי צריך עד מרחק ותשפילי עד שאול |
10 In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: “ Vanum est! ”. Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti. | 10 ברב דרכך יגעת לא אמרת נואש חית ידך מצאת על כן לא חלית |
11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times? | 11 ואת מי דאגת ותיראי כי תכזבי ואותי לא זכרת לא שמת על לבך הלא אני מחשה ומעלם ואותי לא תיראי |
12 Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi. | 12 אני אגיד צדקתך ואת מעשיך ולא יועילוך |
13 Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum. | 13 בזעקך יצילך קבוציך ואת כלם ישא רוח יקח הבל והחוסה בי ינחל ארץ ויירש הר קדשי |
14 Et dicent: “ Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei ”. | 14 ואמר סלו סלו פנו דרך הרימו מכשול מדרך עמי |
15 Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: “ Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum. | 15 כי כה אמר רם ונשא שכן עד וקדוש שמו מרום וקדוש אשכון ואת דכא ושפל רוח להחיות רוח שפלים ולהחיות לב נדכאים |
16 Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. | 16 כי לא לעולם אריב ולא לנצח אקצוף כי רוח מלפני יעטוף ונשמות אני עשיתי |
17 Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. | 17 בעון בצעו קצפתי ואכהו הסתר ואקצף וילך שובב בדרך לבו |
18 Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius. | 18 דרכיו ראיתי וארפאהו ואנחהו ואשלם נחמים לו ולאבליו |
19 Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum ”. | 19 בורא נוב שפתים שלום שלום לרחוק ולקרוב אמר יהוה ורפאתיו |
20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. | 20 והרשעים כים נגרש כי השקט לא יוכל ויגרשו מימיו רפש וטיט |
21 Non est pax impiis, dicit Deus meus. | 21 אין שלום אמר אלהי לרשעים |