Isaia 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et dices in die illa:
“ Confitebor tibi, Domine,
quoniam cum iratus eras mihi,
conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2Ecce Deus salutis meae;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ”.
3Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
4Et dicetis in die illa:
“ Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
6Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito