Sapienza 16
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. | 1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. |
2 Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: | 2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram : |
3 ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. | 3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. |
4 Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. | 4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. |
5 Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, | 5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. |
6 sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. | 6 Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. |
7 Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. | 7 Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem. |
8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo. | 8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. |
9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; | 9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. |
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. | 10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos. |
11 In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia. | 11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur : ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. |
12 Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. | 12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. |
13 Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. | 13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. |
14 Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est. | 14 Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. |
15 Sed tuam manum effugere impossibile est: | 15 Sed tuam manum effugere impossibile est. |
16 negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. | 16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. |
17 Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. | 17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat : vindex est enim orbis justorum. |
18 Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. | 18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. |
19 Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. | 19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret. |
20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. | 20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. |
21 Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. | 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. |
22 Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; | 22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant : ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; |
23 hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. | 23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. |
24 Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. | 24 Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. |
25 Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant, | 25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant : |
26 ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. | 26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. |
27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, | 27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat : |
28 ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare. | 28 ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. |
29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua. | 29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. |