1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae | 1 وتصنع مذبحا لايقاد البخور. من خشب السنط تصنعه. |
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent. | 2 طوله ذراع وعرضه ذراع. مربعا يكون. وارتفاعه ذراعان. منه تكون قرونه. |
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum | 3 وتغشيه بذهب نقي سطحه وحيطانه حواليه وقرونه. وتصنع له اكليلا من ذهب حواليه. |
4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. | 4 وتصنع له حلقتين من ذهب تحت اكليله على جانبيه. على الجانبين تصنعهما. لتكونا بيتين لعصوين لحمله بهما. |
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis. | 5 وتصنع العصوين من خشب السنط وتغشيهما بذهب. |
6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. | 6 وتجعله قدام الحجاب الذي امام تابوت الشهادة. قدام الغطاء الذي على الشهادة حيث اجتمع بك. |
7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; | 7 فيوقد عليه هرون بخورا عطرا كل صباح. حين يصلح السرج يوقده. |
8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. | 8 وحين يصعد هرون السرج في العشية يوقده. بخورا دائما امام الرب في اجيالكم. |
9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina. | 9 لا تصعدوا عليه بخورا غريبا ولا محرقة او تقدمة. ولا تسكبوا عليه سكيبا. |
10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
| 10 ويصنع هرون كفّارة على قرونه مرة في السنة. من دم ذبيحة الخطية التي للكفّارة مرة في السنة يصنع كفّارة عليه في اجيالكم. قدس اقداس هو للرب |
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 11 وكلم الرب موسى قائلا |
12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. | 12 اذا اخذت كمية بني اسرائيل بحسب المعدودين منهم يعطون كل واحد فدية نفسه للرب عندما تعدّهم. لئلا يصير فيهم وبأ عندما تعدّهم. |
13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino. | 13 هذا ما يعطيه كل من اجتاز الى المعدودين نصف الشاقل بشاقل القدس. الشاقل هو عشرون جيرة. نصف الشاقل تقدمة للرب. |
14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium; | 14 كل من اجتاز الى المعدودين من ابن عشرين سنة فصاعدا يعطي تقدمة للرب. |
15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum. | 15 الغني لا يكثر والفقير لا يقلل عن نصف الشاقل حين تعطون تقدمة الرب للتكفير عن نفوسكم. |
16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
| 16 وتأخذ فضة الكفّارة من بني اسرائيل وتجعلها لخدمة خيمة الاجتماع. فتكون لبني اسرائيل تذكارا امام الرب للتكفير عن نفوسكم |
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 17 وكلم الرب موسى قائلا. |
18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua, | 18 وتصنع مرحضة من نحاس وقاعدتها من نحاس للاغتسال. وتجعلها بين خيمة الاجتماع والمذبح وتجعل فيها ماء. |
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. | 19 فيغسل هرون وبنوه ايديهم وارجلهم منها. |
20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. | 20 عند دخولهم الى خيمة الاجتماع يغسلون بماء لئلا يموتوا. او عند اقترابهم الى المذبح للخدمة ليوقدوا وقودا للرب. |
21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ”.
| 21 يغسلون ايدهم وارجلهم لئلا يموتوا. ويكون لهم فريضة ابدية له ولنسله في اجيالهم |
22 Locutusque est Dominus ad Moysen | 22 وكلم الرب موسى قائلا. |
23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta, | 23 وانت تأخذ لك افخر الاطياب. مرّا قاطرا خمس مئة شاقل وقرفة عطرة نصف ذلك مئتين وخمسين وقصب الذريرة مئتين وخمسين |
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin. | 24 وسليخة خمس مئة بشاقل القدس. ومن زيت الزيتون هينا. |
25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. | 25 وتصنعه دهنا مقدسا للمسحة. عطر عطارة صنعة العطّار. دهنا مقدسا للمسحة يكون. |
26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti | 26 وتمسح به خيمة الاجتماع وتابوت الشهادة |
27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis | 27 والمائدة وكل آنيتها والمنارة وآنيتها ومذبح البخور |
28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua. | 28 ومذبح المحرقة وكل آنيته والمرحضة وقاعدتها. |
29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
| 29 وتقدّسها فتكون قدس اقداس. كل ما مسّها يكون مقدسا. |
30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. | 30 وتمسح هرون وبنيه وتقدسهم ليكهنوا لي. |
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. | 31 وتكلم بني اسرائيل قائلا. يكون هذا لي دهنا مقدّسا للمسحة في اجيالكم. |
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. | 32 على جسد انسان لا يسكب. وعلى مقاديره لا تصنعوا مثله. مقدّس هو ويكون مقدّسا عندكم. |
33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ”.
| 33 كل من ركّب مثله ومن جعل منه على اجنبي يقطع من شعبه. |
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia. | 34 وقال الرب لموسى خذ لك اعطارا. ميعة واظفارا وقنّة عطرة ولبانا نقيا. تكون اجزاء متساوية. |
35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum. | 35 فتصنعها بخورا عطرا صنعة العطّار مملحا نقيا مقدّسا. |
36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama. | 36 وتسحق منه ناعما وتجعل منه قدام الشهادة في خيمة الاجتماع حيث اجتمع بك. قدس اقداس يكون عندكم. |
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; | 37 والبخور الذي تصنعه على مقاديره لا تصنعوا لانفسكم. يكون عندك مقدّسا للرب |
38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.
| 38 كل من صنع مثله ليشمّه يقطع من شعبه |