1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae; | 1 וילך איש מבית לוי ויקח את בת לוי |
2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus. | 2 ותהר האשה ותלד בן ותרא אתו כי טוב הוא ותצפנהו שלשה ירחים |
3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis, | 3 ולא יכלה עוד הצפינו ותקח לו תבת גמא ותחמרה בחמר ובזפת ותשם בה את הילד ותשם בסוף על שפת היאר |
4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
| 4 ותתצב אחתו מרחק לדעה מה יעשה לו |
5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam | 5 ותרד בת פרעה לרחץ על היאר ונערתיה הלכת על יד היאר ותרא את התבה בתוך הסוף ותשלח את אמתה ותקחה |
6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: “ De infantibus Hebraeorum est hic ”. | 6 ותפתח ותראהו את הילד והנה נער בכה ותחמל עליו ותאמר מילדי העברים זה |
7 Cui soror pueri: “ Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ”. | 7 ותאמר אחתו אל בת פרעה האלך וקראתי לך אשה מינקת מן העברית ותינק לך את הילד |
8 Respondit: “ Vade ”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis. | 8 ותאמר לה בת פרעה לכי ותלך העלמה ותקרא את אם הילד |
9 Ad quam locuta filia pharaonis: “ Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. | 9 ותאמר לה בת פרעה היליכי את הילד הזה והינקהו לי ואני אתן את שכרך ותקח האשה הילד ותניקהו |
10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “ Quia de aqua tuli eum ”.
| 10 ויגדל הילד ותבאהו לבת פרעה ויהי לה לבן ותקרא שמו משה ותאמר כי מן המים משיתהו |
11 In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. | 11 ויהי בימים ההם ויגדל משה ויצא אל אחיו וירא בסבלתם וירא איש מצרי מכה איש עברי מאחיו |
12 Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. | 12 ויפן כה וכה וירא כי אין איש ויך את המצרי ויטמנהו בחול |
13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “ Quare percutis proximum tuum? ”. | 13 ויצא ביום השני והנה שני אנשים עברים נצים ויאמר לרשע למה תכה רעך |
14 Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
| 14 ויאמר מי שמך לאיש שר ושפט עלינו הלהרגני אתה אמר כאשר הרגת את המצרי ויירא משה ויאמר אכן נודע הדבר |
15 Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. | 15 וישמע פרעה את הדבר הזה ויבקש להרג את משה ויברח משה מפני פרעה וישב בארץ מדין וישב על הבאר |
16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. | 16 ולכהן מדין שבע בנות ותבאנה ותדלנה ותמלאנה את הרהטים להשקות צאן אביהן |
17 Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. | 17 ויבאו הרעים ויגרשום ויקם משה ויושען וישק את צאנם |
18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “ Cur velocius venistis solito? ”. | 18 ותבאנה אל רעואל אביהן ויאמר מדוע מהרתן בא היום |
19 Responderunt: “ Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus ”. | 19 ותאמרן איש מצרי הצילנו מיד הרעים וגם דלה דלה לנו וישק את הצאן |
20 At ille: “ Ubi est? ”, inquit. “ Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem ”. | 20 ויאמר אל בנתיו ואיו למה זה עזבתן את האיש קראן לו ויאכל לחם |
21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem. | 21 ויואל משה לשבת את האיש ויתן את צפרה בתו למשה |
22 Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “ Advena sum in terra aliena ”.
| 22 ותלד בן ויקרא את שמו גרשם כי אמר גר הייתי בארץ נכריה |
23 Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. | 23 ויהי בימים הרבים ההם וימת מלך מצרים ויאנחו בני ישראל מן העבדה ויזעקו ותעל שועתם אל האלהים מן העבדה |
24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; | 24 וישמע אלהים את נאקתם ויזכר אלהים את בריתו את אברהם את יצחק ואת יעקב |
25 et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.
| 25 וירא אלהים את בני ישראל וידע אלהים |