Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Ester 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta suaet indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis vocemagna et amara clamabat1 Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti : et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
2 usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitumindutum sacco aulam regis intrare.2 et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
3 In omnibus quoque provinciis, quocumqueedictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium,ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4 Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quodaudiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum;quam accipere noluit.4 Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit.
5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat,praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret.5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
6 Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostiumpalatii.6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii :
7 Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset,ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.7 qui indicavit ei omnia quæ acciderant : quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum.
8 Exemplar quoqueedicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderetet moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populosuo. 8a “ Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manumea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invocaDominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte ”.8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.
9 Regressus Athachnuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.9 Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quæ Mardochæus dixerat.
10 Quae respondit ei etiussit, ut diceret Mardochaeo:10 Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo :
11 “ Omnes servi regis et cunctae, quae subdicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, quinon vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statiminterficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere;ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ”.11 Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum ?
12 Quod cum audissetMardochaeus,12 Quod cum audisset Mardochæus,
13 rursum mandavit Esther dicens: “ Ne putes quod animam tuamtantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.13 rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis :
14 Si enim nuncsilueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patristui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali temporeparareris? ”.
14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi : et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris ?
15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:15 Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit :
16 “ Vade et congregaomnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis etnon bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiterieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo ”.16 Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus : et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
17 Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.
17 Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat.