Esdra 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tisaedificarent templum Domino, Deo Israel, | 1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël : |
2 et accedentes ad Zorobabel et adprincipes familiarum dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vosquaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regisAssyriae, qui adduxit nos huc ”. | 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis : Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. |
3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliquiprincipes familiarum Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domumDeo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepitnobis Cyrus rex Persarum ”. | 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël : Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum. |
4 Factum est igitur, ut populus terrae impediretmanus populi Iudae et turbaret eos in aedificando. | 4 Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando. |
5 Conduxerunt autem adversuseos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regisPersarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. | 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum. |
6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationemadversus habitatores Iudae et Ierusalem. | 6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem. |
7 Et in diebus Artaxerxis scripsitBeselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, adArtaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litterisSyriacis et composita sermone Syro. | 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum : epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. |
8 Rehum praefectus et Samsai scribascripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi: | 8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi : |
9 “ Rehumpraefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces,magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae, | 9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ, |
10 etceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitarefecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace ”. | 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace |
11 Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: “ Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur | 11 (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. |
12 notum sitregi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatemrebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iamcomponentes. | 12 Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes. |
13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, etmuri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimumregibus noxa erit. | 13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet. |
14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, etquia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, | 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, |
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in hishistoriis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus etprovinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem etcivitas ipsa destructa est. | 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis : et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis : quam ob rem et civitas ipsa destructa est. |
16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illaaedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium nonhabebis ”. | 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. |
17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, quierant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium:“ Pax. Nunc igitur scriptura, | 17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. |
18 quam misistis ad nos, manifeste lecta estcoram me. | 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, |
19 Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniamcivitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones etseditiones concitabantur in ea; | 19 et a me præceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea : |
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem,qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque etannonam et vectigal accipiebant. | 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est : tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant. |
21 Nunc ergo praecipite, ut desistant istihomines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit. | 21 Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit. |
22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ”. | 22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. |
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum etSamsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeoset prohibuerunt eos in brachio et robore. | 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum : et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. |
24 Tunc intermissum est opus domusDomini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regisPersarum. | 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. |