Scrutatio

Venerdi, 10 maggio 2024 - San Giobbe ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 23


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויגדו לדוד לאמר הנה פלשתים נלחמים בקעילה והמה שסים את הגרנות1 Et nuntiaverunt David di centes: “ Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ”.
2 וישאל דוד ביהוה לאמר האלך והכיתי בפלשתים האלה ויאמר יהוה אל דוד לך והכית בפלשתים והושעת את קעילה2 Consuluit igitur David Dominum dicens: “ Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ”. Et ait Dominus ad David: “ Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila ”.
3 ויאמרו אנשי דוד אליו הנה אנחנו פה ביהודה יראים ואף כי נלך קעלה אל מערכות פלשתים3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “ Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ”.
4 ויוסף עוד דוד לשאל ביהוה ויענהו יהוה ויאמר קום רד קעילה כי אני נתן את פלשתים בידך4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “ Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ”.
5 וילך דוד ואנשו קעילה וילחם בפלשתים וינהג את מקניהם ויך בהם מכה גדולה וישע דוד את ישבי קעילה5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae.
6 ויהי בברח אביתר בן אחימלך אל דוד קעילה אפוד ירד בידו6 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat.
7 ויגד לשאול כי בא דוד קעילה ויאמר שאול נכר אתו אלהים בידי כי נסגר לבוא בעיר דלתים ובריח7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “ Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ”.
8 וישמע שאול את כל העם למלחמה לרדת קעילה לצור אל דוד ואל אנשיו8 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius.
9 וידע דוד כי עליו שאול מחריש הרעה ויאמר אל אביתר הכהן הגישה האפוד9 Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “ Applica ephod ”.
10 ויאמר דוד יהוה אלהי ישראל שמע שמע עבדך כי מבקש שאול לבוא אל קעילה לשחת לעיר בעבורי10 Et ait David: “ Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me.
11 היסגרני בעלי קעילה בידו הירד שאול כאשר שמע עבדך יהוה אלהי ישראל הגד נא לעבדך ויאמר יהוה ירד11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ”. Et ait Dominus: “ Descendet ”.
12 ויאמר דוד היסגרו בעלי קעילה אתי ואת אנשי ביד שאול ויאמר יהוה יסגירו12 Dixitque David: “ Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ”. Et dixit Dominus: “ Tradent ”.
13 ויקם דוד ואנשיו כשש מאות איש ויצאו מקעלה ויתהלכו באשר יתהלכו ולשאול הגד כי נמלט דוד מקעילה ויחדל לצאת13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire.
14 וישב דוד במדבר במצדות וישב בהר במדבר זיף ויבקשהו שאול כל הימים ולא נתנו אלהים בידו14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius.
15 וירא דוד כי יצא שאול לבקש את נפשו ודוד במדבר זיף בחרשה15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa.
16 ויקם יהונתן בן שאול וילך אל דוד חרשה ויחזק את ידו באלהים16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei:
17 ויאמר אליו אל תירא כי לא תמצאך יד שאול אבי ואתה תמלך על ישראל ואנכי אהיה לך למשנה וגם שאול אבי ידע כן17 “ Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ”.
18 ויכרתו שניהם ברית לפני יהוה וישב דוד בחרשה ויהונתן הלך לביתו18 Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam.
19 ויעלו זפים אל שאול הגבעתה לאמר הלוא דוד מסתתר עמנו במצדות בחרשה בגבעת החכילה אשר מימין הישימון19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti?
20 ועתה לכל אות נפשך המלך לרדת רד ולנו הסגירו ביד המלך20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ”.
21 ויאמר שאול ברוכים אתם ליהוה כי חמלתם עלי21 Dixitque Saul: “ Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
22 לכו נא הכינו עוד ודעו וראו את מקומו אשר תהיה רגלו מי ראהו שם כי אמר אלי ערום יערם הוא22 Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde.
23 וראו ודעו מכל המחבאים אשר יתחבא שם ושבתם אלי אל נכון והלכתי אתכם והיה אם ישנו בארץ וחפשתי אתו בכל אלפי יהודה23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ”.
24 ויקומו וילכו זיפה לפני שאול ודוד ואנשיו במדבר מעון בערבה אל ימין הישימון24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul.
David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti.
25 וילך שאול ואנשיו לבקש ויגדו לדוד וירד הסלע וישב במדבר מעון וישמע שאול וירדף אחרי דוד מדבר מעון25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
26 וילך שאול מצד ההר מזה ודוד ואנשיו מצד ההר מזה ויהי דוד נחפז ללכת מפני שאול ושאול ואנשיו עטרים אל דוד ואל אנשיו לתפשם26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos.
27 ומלאך בא אל שאול לאמר מהרה ולכה כי פשטו פלשתים על הארץ27 Et nuntius venit ad Saul dicens: “ Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ”.
28 וישב שאול מרדף אחרי דוד וילך לקראת פלשתים על כן קראו למקום ההוא סלע המחלקות28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “ Petram dividentem ”.
29 ויעל דוד משם וישב במצדות עין גדי