Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 18


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי ככלתו לדבר אל שאול ונפש יהונתן נקשרה בנפש דוד ויאהבו יהונתן כנפשו1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
2 ויקחהו שאול ביום ההוא ולא נתנו לשוב בית אביו2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.
3 ויכרת יהונתן ודוד ברית באהבתו אתו כנפשו3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.
4 ויתפשט יהונתן את המעיל אשר עליו ויתנהו לדוד ומדיו ועד חרבו ועד קשתו ועד חגרו4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
5 ויצא דוד בכל אשר ישלחנו שאול ישכיל וישמהו שאול על אנשי המלחמה וייטב בעיני כל העם וגם בעיני עבדי שאול5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
6 ויהי בבואם בשוב דוד מהכות את הפלשתי ותצאנה הנשים מכל ערי ישראל לשור והמחלות לקראת שאול המלך בתפים בשמחה ובשלשים6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.
7 ותענינה הנשים המשחקות ותאמרן הכה שאול באלפו ודוד ברבבתיו7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes:
“ Percussit Saul milia sua,
et David decem milia sua ”.
8 ויחר לשאול מאד וירע בעיניו הדבר הזה ויאמר נתנו לדוד רבבות ולי נתנו האלפים ועוד לו אך המלוכה8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “ Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ”.
9 ויהי שאול עון את דוד מהיום ההוא והלאה9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.
10 ויהי ממחרת ותצלח רוח אלהים רעה אל שאול ויתנבא בתוך הבית ודוד מנגן בידו כיום ביום והחנית ביד שאול10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.
11 ויטל שאול את החנית ויאמר אכה בדוד ובקיר ויסב דוד מפניו פעמים11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
12 וירא שאול מלפני דוד כי היה יהוה עמו ומעם שאול סר12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.
13 ויסרהו שאול מעמו וישמהו לו שר אלף ויצא ויבא לפני העם13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.
14 ויהי דוד לכל דרכו משכיל ויהוה עמו14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.
15 וירא שאול אשר הוא משכיל מאד ויגר מפניו15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;
16 וכל ישראל ויהודה אהב את דוד כי הוא יוצא ובא לפניהם16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
17 ויאמר שאול אל דוד הנה בתי הגדולה מרב אתה אתן לך לאשה אך היה לי לבן חיל והלחם מלחמות יהוה ושאול אמר אל תהי ידי בו ותהי בו יד פלשתים17 Dixit autem Saul ad David: “ Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini ”. Saul autem reputabat dicens: “ Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ”.
18 ויאמר דוד אל שאול מי אנכי ומי חיי משפחת אבי בישראל כי אהיה חתן למלך18 Ait autem David ad Saul: “ Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? ”.
19 ויהי בעת תת את מרב בת שאול לדוד והיא נתנה לעדריאל המחלתי לאשה19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor.
20 ותאהב מיכל בת שאול את דוד ויגדו לשאול וישר הדבר בעיניו20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei;
21 ויאמר שאול אתננה לו ותהי לו למוקש ותהי בו יד פלשתים ויאמר שאול אל דוד בשתים תתחתן בי היום21 dixitque Saul: “ Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “ Gener meus eris hodie ”.
22 ויצו שאול את עבדו דברו אל דוד בלט לאמר הנה חפץ בך המלך וכל עבדיו אהבוך ועתה התחתן במלך22 Et mandavit Saul servis suis: “ Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis” ”.
23 וידברו עבדי שאול באזני דוד את הדברים האלה ויאמר דוד הנקלה בעיניכם התחתן במלך ואנכי איש רש ונקלה23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “ Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ”.
24 ויגדו עבדי שאול לו לאמר כדברים האלה דבר דוד24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “ Huiuscemodi verba locutus est David ”.
25 ויאמר שאול כה תאמרו לדוד אין חפץ למלך במהר כי במאה ערלות פלשתים להנקם באיבי המלך ושאול חשב להפיל את דוד ביד פלשתים25 Dixit autem Saul: “ Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis” ”. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.
26 ויגדו עבדיו לדוד את הדברים האלה וישר הדבר בעיני דוד להתחתן במלך ולא מלאו הימים26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
27 ויקם דוד וילך הוא ואנשיו ויך בפלשתים מאתים איש ויבא דוד את ערלתיהם וימלאום למלך להתחתן במלך ויתן לו שאול את מיכל בתו לאשה27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius.
Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
28 וירא שאול וידע כי יהוה עם דוד ומיכל בת שאול אהבתהו28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum.
29 ויאסף שאול לרא מפני דוד עוד ויהי שאול איב את דוד כל הימים29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
30 ויצאו שרי פלשתים ויהי מדי צאתם שכל דוד מכל עבדי שאול וייקר שמו מאד30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.