Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 22


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 לא תראה את שור אחיך או את שיו נדחים והתעלמת מהם השב תשיבם לאחיך1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;
2 ואם לא קרוב אחיך אליך ולא ידעתו ואספתו אל תוך ביתך והיה עמך עד דרש אחיך אתו והשבתו לו2 si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.
3 וכן תעשה לחמרו וכן תעשה לשמלתו וכן תעשה לכל אבדת אחיך אשר תאבד ממנו ומצאתה לא תוכל להתעלם3 Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.
4 לא תראה את חמור אחיך או שורו נפלים בדרך והתעלמת מהם הקם תקים עמו4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
5 לא יהיה כלי גבר על אשה ולא ילבש גבר שמלת אשה כי תועבת יהוה אלהיך כל עשה אלה5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
6 כי יקרא קן צפור לפניך בדרך בכל עץ או על הארץ אפרחים או ביצים והאם רבצת על האפרחים או על הביצים לא תקח האם על הבנים6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,
7 שלח תשלח את האם ואת הבנים תקח לך למען ייטב לך והארכת ימים7 sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
8 כי תבנה בית חדש ועשית מעקה לגגך ולא תשים דמים בביתך כי יפל הנפל ממנו8 Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.
9 לא תזרע כרמך כלאים פן תקדש המלאה הזרע אשר תזרע ותבואת הכרם9 Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10 לא תחרש בשור ובחמר יחדו10 Non arabis in bove simul et asino.
11 לא תלבש שעטנז צמר ופשתים יחדו11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12 גדלים תעשה לך על ארבע כנפות כסותך אשר תכסה בה12 Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13 כי יקח איש אשה ובא אליה ושנאה13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam
14 ושם לה עלילת דברים והוציא עליה שם רע ואמר את האשה הזאת לקחתי ואקרב אליה ולא מצאתי לה בתולים14 imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”,
15 ולקח אבי הנער ואמה והוציאו את בתולי הנער אל זקני העיר השערה15 tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,
16 ואמר אבי הנער אל הזקנים את בתי נתתי לאיש הזה לאשה וישנאה16 et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,
17 והנה הוא שם עלילת דברים לאמר לא מצאתי לבתך בתולים ואלה בתולי בתי ופרשו השמלה לפני זקני העיר17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae”. Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.
18 ולקחו זקני העיר ההוא את האיש ויסרו אתו18 Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19 וענשו אתו מאה כסף ונתנו לאבי הנערה כי הוציא שם רע על בתולת ישראל ולו תהיה לאשה לא יוכל לשלחה כל ימיו19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 ואם אמת היה הדבר הזה לא נמצאו בתולים לנער20 Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,
21 והוציאו את הנער אל פתח בית אביה וסקלוה אנשי עירה באבנים ומתה כי עשתה נבלה בישראל לזנות בית אביה ובערת הרע מקרבך21 educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui.
22 כי ימצא איש שכב עם אשה בעלת בעל ומתו גם שניהם האיש השכב עם האשה והאשה ובערת הרע מישראל22 Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
23 כי יהיה נער בתולה מארשה לאיש ומצאה איש בעיר ושכב עמה23 Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa,
24 והוצאתם את שניהם אל שער העיר ההוא וסקלתם אתם באבנים ומתו את הנער על דבר אשר לא צעקה בעיר ואת האיש על דבר אשר ענה את אשת רעהו ובערת הרע מקרבך24 educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.
25 ואם בשדה ימצא האיש את הנער המארשה והחזיק בה האיש ושכב עמה ומת האיש אשר שכב עמה לבדו25 Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;
26 ולנער לא תעשה דבר אין לנער חטא מות כי כאשר יקום איש על רעהו ורצחו נפש כן הדבר הזה26 puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:
27 כי בשדה מצאה צעקה הנער המארשה ואין מושיע לה27 sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam.
28 כי ימצא איש נער בתולה אשר לא ארשה ותפשה ושכב עמה ונמצאו28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,
29 ונתן האיש השכב עמה לאבי הנער חמשים כסף ולו תהיה לאשה תחת אשר ענה לא יוכל שלחה כל ימיו29 dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
30 לא יקח איש את אשת אביו ולא יגלה כנף אביו