Scrutatio

Mercoledi, 8 maggio 2024 - Madonna del Rosario di Pompei ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 4


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 נשא את ראש בני קהת מתוך בני לוי למשפחתם לבית אבתם2 “ Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas
3 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל בא לצבא לעשות מלאכה באהל מועד3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.
4 זאת עבדת בני קהת באהל מועד קדש הקדשים4 Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum.
5 ובא אהרן ובניו בנסע המחנה והורדו את פרכת המסך וכסו בה את ארן העדת5 Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii;
6 ונתנו עליו כסוי עור תחש ופרשו בגד כליל תכלת מלמעלה ושמו בדיו6 et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.
7 ועל שלחן הפנים יפרשו בגד תכלת ונתנו עליו את הקערת ואת הכפת ואת המנקית ואת קשות הנסך ולחם התמיד עליו יהיה7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.
8 ופרשו עליהם בגד תולעת שני וכסו אתו במכסה עור תחש ושמו את בדיו8 Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.
9 ולקחו בגד תכלת וכסו את מנרת המאור ואת נרתיה ואת מלקחיה ואת מחתתיה ואת כל כלי שמנה אשר ישרתו לה בהם9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;
10 ונתנו אתה ואת כל כליה אל מכסה עור תחש ונתנו על המוט10 et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum.
11 ועל מזבח הזהב יפרשו בגד תכלת וכסו אתו במכסה עור תחש ושמו את בדיו11 Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes.
12 ולקחו את כל כלי השרת אשר ישרתו בם בקדש ונתנו אל בגד תכלת וכסו אותם במכסה עור תחש ונתנו על המוט12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.
13 ודשנו את המזבח ופרשו עליו בגד ארגמן13 Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento;
14 ונתנו עליו את כל כליו אשר ישרתו עליו בהם את המחתת את המזלגת ואת היעים ואת המזרקת כל כלי המזבח ופרשו עליו כסוי עור תחש ושמו בדיו14 ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.
15 וכלה אהרן ובניו לכסת את הקדש ואת כל כלי הקדש בנסע המחנה ואחרי כן יבאו בני קהת לשאת ולא יגעו אל הקדש ומתו אלה משא בני קהת באהל מועד15 Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.
16 ופקדת אלעזר בן אהרן הכהן שמן המאור וקטרת הסמים ומנחת התמיד ושמן המשחה פקדת כל המשכן וכל אשר בו בקדש ובכליו16 Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt ”.
17 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
18 אל תכריתו את שבט משפחת הקהתי מתוך הלוים18 “ Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum,
19 וזאת עשו להם וחיו ולא ימתו בגשתם את קדש הקדשים אהרן ובניו יבאו ושמו אותם איש איש על עבדתו ואל משאו19 sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat.
20 ולא יבאו לראות כבלע את הקדש ומתו20 Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur ”.
21 וידבר יהוה אל משה לאמר21 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
22 נשא את ראש בני גרשון גם הם לבית אבתם למשפחתם22 “ Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas;
23 מבן שלשים שנה ומעלה עד בן חמשים שנה תפקד אותם כל הבא לצבא צבא לעבד עבדה באהל מועד23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus.
24 זאת עבדת משפחת הגרשני לעבד ולמשא24 Hoc est officium familiarum Gersonitarum,
25 ונשאו את יריעת המשכן ואת אהל מועד מכסהו ומכסה התחש אשר עליו מלמעלה ואת מסך פתח אהל מועד25 ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus,
26 ואת קלעי החצר ואת מסך פתח שער החצר אשר על המשכן ועל המזבח סביב ואת מיתריהם ואת כל כלי עבדתם ואת כל אשר יעשה להם ועבדו26 cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent.
27 על פי אהרן ובניו תהיה כל עבדת בני הגרשני לכל משאם ולכל עבדתם ופקדתם עלהם במשמרת את כל משאם27 Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28 זאת עבדת משפחת בני הגרשני באהל מועד ומשמרתם ביד איתמר בן אהרן הכהן28 Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29 בני מררי למשפחתם לבית אבתם תפקד אתם29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה תפקדם כל הבא לצבא לעבד את עבדת אהל מועד30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus.
31 וזאת משמרת משאם לכל עבדתם באהל מועד קרשי המשכן ובריחיו ועמודיו ואדניו31 Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
32 ועמודי החצר סביב ואדניהם ויתדתם ומיתריהם לכל כליהם ולכל עבדתם ובשמת תפקדו את כלי משמרת משאם32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt.
33 זאת עבדת משפחת בני מררי לכל עבדתם באהל מועד ביד איתמר בן אהרן הכהן33 Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis ”.
34 ויפקד משה ואהרן ונשיאי העדה את בני הקהתי למשפחתם ולבית אבתם34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לצבא לעבדה באהל מועד35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus;
36 ויהיו פקדיהם למשפחתם אלפים שבע מאות וחמשים36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.
37 אלה פקודי משפחת הקהתי כל העבד באהל מועד אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה ביד משה37 Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
38 ופקודי בני גרשון למשפחותם ולבית אבתם38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
39 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לצבא לעבדה באהל מועד39 a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum, omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus;
40 ויהיו פקדיהם למשפחתם לבית אבתם אלפים ושש מאות ושלשים40 et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum duo milia sescenti triginta.
41 אלה פקודי משפחת בני גרשון כל העבד באהל מועד אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה41 Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini.
42 ופקודי משפחת בני מררי למשפחתם לבית אבתם42 Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum
43 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לצבא לעבדה באהל מועד43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus;
44 ויהיו פקדיהם למשפחתם שלשת אלפים ומאתים44 et inventi sunt tria milia ducenti.
45 אלה פקודי משפחת בני מררי אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה ביד משה45 Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
46 כל הפקדים אשר פקד משה ואהרן ונשיאי ישראל את הלוים למשפחתם ולבית אבתם46 Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
47 מבן שלשים שנה ומעלה ועד בן חמשים שנה כל הבא לעבד עבדת עבדה ועבדת משא באהל מועד47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus,
48 ויהיו פקדיהם שמנת אלפים וחמש מאות ושמנים48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
49 על פי יהוה פקד אותם ביד משה איש איש על עבדתו ועל משאו ופקדיו אשר צוה יהוה את משה