1 וידבר יהוה אל משה לאמר | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
2 עשה לך שתי חצוצרת כסף מקשה תעשה אתם והיו לך למקרא העדה ולמסע את המחנות | 2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. |
3 ותקעו בהן ונועדו אליך כל העדה אל פתח אהל מועד | 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. |
4 ואם באחת יתקעו ונועדו אליך הנשיאים ראשי אלפי ישראל | 4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. |
5 ותקעתם תרועה ונסעו המחנות החנים קדמה | 5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. |
6 ותקעתם תרועה שנית ונסעו המחנות החנים תימנה תרועה יתקעו למסעיהם | 6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. |
7 ובהקהיל את הקהל תתקעו ולא תריעו | 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. |
8 ובני אהרן הכהנים יתקעו בחצצרות והיו לכם לחקת עולם לדרתיכם | 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. |
9 וכי תבאו מלחמה בארצכם על הצר הצרר אתכם והרעתם בחצצרות ונזכרתם לפני יהוה אלהיכם ונושעתם מאיביכם | 9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. |
10 וביום שמחתכם ובמועדיכם ובראשי חדשיכם ותקעתם בחצצרת על עלתיכם ועל זבחי שלמיכם והיו לכם לזכרון לפני אלהיכם אני יהוה אלהיכם | 10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
|
11 ויהי בשנה השנית בחדש השני בעשרים בחדש נעלה הענן מעל משכן העדת | 11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis : |
12 ויסעו בני ישראל למסעיהם ממדבר סיני וישכן הענן במדבר פארן | 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. |
13 ויסעו בראשנה על פי יהוה ביד משה | 13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. |
14 ויסע דגל מחנה בני יהודה בראשנה לצבאתם ועל צבאו נחשון בן עמינדב | 14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. |
15 ועל צבא מטה בני יששכר נתנאל בן צוער | 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. |
16 ועל צבא מטה בני זבולן אליאב בן חלון | 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. |
17 והורד המשכן ונסעו בני גרשון ובני מררי נשאי המשכן | 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. |
18 ונסע דגל מחנה ראובן לצבאתם ועל צבאו אליצור בן שדיאור | 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. |
19 ועל צבא מטה בני שמעון שלמיאל בן צורי שדי | 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. |
20 ועל צבא מטה בני גד אליסף בן דעואל | 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. |
21 ונסעו הקהתים נשאי המקדש והקימו את המשכן עד באם | 21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. |
22 ונסע דגל מחנה בני אפרים לצבאתם ועל צבאו אלישמע בן עמיהוד | 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. |
23 ועל צבא מטה בני מנשה גמליאל בן פדהצור | 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. |
24 ועל צבא מטה בני בנימן אבידן בן גדעוני | 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. |
25 ונסע דגל מחנה בני דן מאסף לכל המחנת לצבאתם ועל צבאו אחיעזר בן עמישדי | 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. |
26 ועל צבא מטה בני אשר פגעיאל בן עכרן | 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. |
27 ועל צבא מטה בני נפתלי אחירע בן עינן | 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. |
28 אלה מסעי בני ישראל לצבאתם ויסעו | 28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
|
29 ויאמר משה לחבב בן רעואל המדיני חתן משה נסעים אנחנו אל המקום אשר אמר יהוה אתו אתן לכם לכה אתנו והטבנו לך כי יהוה דבר טוב על ישראל | 29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. |
30 ויאמר אליו לא אלך כי אם אל ארצי ואל מולדתי אלך | 30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. |
31 ויאמר אל נא תעזב אתנו כי על כן ידעת חנתנו במדבר והיית לנו לעינים | 31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. |
32 והיה כי תלך עמנו והיה הטוב ההוא אשר ייטיב יהוה עמנו והטבנו לך | 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. |
33 ויסעו מהר יהוה דרך שלשת ימים וארון ברית יהוה נסע לפניהם דרך שלשת ימים לתור להם מנוחה | 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. |
34 וענן יהוה עליהם יומם בנסעם מן המחנה | 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. |
35 ויהי בנסע הארן ויאמר משה קומה יהוה ויפצו איביך וינסו משנאיך מפניך | 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. |
36 ובנחה יאמר שובה יהוה רבבות אלפי ישראל | 36 Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël. |