Ḥavaqquq (חבקוק) - Abacuc 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 כרפאי לישראל ונגלה עון אפרים ורעות שמרון כי פעלו שקר וגנב יבוא פשט גדוד בחוץ | 1 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. |
2 ובל יאמרו ללבבם כל רעתם זכרתי עתה סבבום מעלליהם נגד פני היו | 2 Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt. |
3 ברעתם ישמחו מלך ובכחשיהם שרים | 3 In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes. |
4 כלם מנאפים כמו תנור בערה מאפה ישבות מעיר מלוש בצק עד חמצתו | 4 Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum. |
5 יום מלכנו החלו שרים חמת מיין משך ידו את לצצים | 5 Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod apprehendit protervos. |
6 כי קרבו כתנור לבם בארבם כל הלילה ישן אפהם בקר הוא בער כאש להבה | 6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae. |
7 כלם יחמו כתנור ואכלו את שפטיהם כל מלכיהם נפלו אין קרא בהם אלי | 7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me. |
8 אפרים בעמים הוא יתבולל אפרים היה עגה בלי הפוכה | 8 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. |
9 אכלו זרים כחו והוא לא ידע גם שיבה זרקה בו והוא לא ידע | 9 Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat. |
10 וענה גאון ישראל בפניו ולא שבו אל יהוה אלהיהם ולא בקשהו בכל זאת | 10 Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. |
11 ויהי אפרים כיונה פותה אין לב מצרים קראו אשור הלכו | 11 Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. |
12 כאשר ילכו אפרוש עליהם רשתי כעוף השמים אורידם איסרם כשמע לעדתם | 12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetuseorum. |
13 אוי להם כי נדדו ממני שד להם כי פשעו בי ואנכי אפדם והמה דברו עלי כזבים | 13 Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia? |
14 ולא זעקו אלי בלבם כי יילילו על משכבותם על דגן ותירוש יתגוררו יסורו בי | 14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me. |
15 ואני יסרתי חזקתי זרועתם ואלי יחשבו רע | 15 Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. |
16 ישובו לא על היו כקשת רמיה יפלו בחרב שריהם מזעם לשונם זו לעגם בארץ מצרים | 16 Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti. |