Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 9


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי ביום השמיני קרא משה לאהרן ולבניו ולזקני ישראל1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
2 ויאמר אל אהרן קח לך עגל בן בקר לחטאת ואיל לעלה תמימם והקרב לפני יהוה2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.
3 ואל בני ישראל תדבר לאמר קחו שעיר עזים לחטאת ועגל וכבש בני שנה תמימם לעלה3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
4 ושור ואיל לשלמים לזבח לפני יהוה ומנחה בלולה בשמן כי היום יהוה נראה אליכם4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ”.
5 ויקחו את אשר צוה משה אל פני אהל מועד ויקרבו כל העדה ויעמדו לפני יהוה5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,
6 ויאמר משה זה הדבר אשר צוה יהוה תעשו וירא אליכם כבוד יהוה6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”.
7 ויאמר משה אל אהרן קרב אל המזבח ועשה את חטאתך ואת עלתך וכפר בעדך ובעד העם ועשה את קרבן העם וכפר בעדם כאשר צוה יהוה7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”.
8 ויקרב אהרן אל המזבח וישחט את עגל החטאת אשר לו8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,
9 ויקרבו בני אהרן את הדם אליו ויטבל אצבעו בדם ויתן על קרנות המזבח ואת הדם יצק אל יסוד המזבח9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.
10 ואת החלב ואת הכלית ואת היתרת מן הכבד מן החטאת הקטיר המזבחה כאשר צוה יהוה את משה10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
11 ואת הבשר ואת העור שרף באש מחוץ למחנה11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 וישחט את העלה וימצאו בני אהרן אליו את הדם ויזרקהו על המזבח סביב12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
13 ואת העלה המציאו אליו לנתחיה ואת הראש ויקטר על המזבח13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;
14 וירחץ את הקרב ואת הכרעים ויקטר על העלה המזבחה14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
15 ויקרב את קרבן העם ויקח את שעיר החטאת אשר לעם וישחטהו ויחטאהו כראשון15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;
16 ויקרב את העלה ויעשה כמשפט16 fecit quoque holocaustum secundum ritum
17 ויקרב את המנחה וימלא כפו ממנה ויקטר על המזבח מלבד עלת הבקר17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.
18 וישחט את השור ואת האיל זבח השלמים אשר לעם וימצאו בני אהרן את הדם אליו ויזרקהו על המזבח סביב18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.
19 ואת החלבים מן השור ומן האיל האליה והמכסה והכלית ויתרת הכבד19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
20 וישימו את החלבים על החזות ויקטר החלבים המזבחה20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
21 ואת החזות ואת שוק הימין הניף אהרן תנופה לפני יהוה כאשר צוה משה21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 וישא אהרן את ידו אל העם ויברכם וירד מעשת החטאת והעלה והשלמים22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.
23 ויבא משה ואהרן אל אהל מועד ויצאו ויברכו את העם וירא כבוד יהוה אל כל העם23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;
24 ותצא אש מלפני יהוה ותאכל על המזבח את העלה ואת החלבים וירא כל העם וירנו ויפלו על פניהם24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.