Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 22


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה לאמר1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:
2 דבר אל אהרן ואל בניו וינזרו מקדשי בני ישראל ולא יחללו את שם קדשי אשר הם מקדשים לי אני יהוה2 “ Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.
3 אמר אלהם לדרתיכם כל איש אשר יקרב מכל זרעכם אל הקדשים אשר יקדישו בני ישראל ליהוה וטמאתו עליו ונכרתה הנפש ההוא מלפני אני יהוה3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.
4 איש איש מזרע אהרן והוא צרוע או זב בקדשים לא יאכל עד אשר יטהר והנגע בכל טמא נפש או איש אשר תצא ממנו שכבת זרע4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,
5 או איש אשר יגע בכל שרץ אשר יטמא לו או באדם אשר יטמא לו לכל טמאתו5 et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius,
6 נפש אשר תגע בו וטמאה עד הערב ולא יאכל מן הקדשים כי אם רחץ בשרו במים6 immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua,
7 ובא השמש וטהר ואחר יאכל מן הקדשים כי לחמו הוא7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
8 נבלה וטרפה לא יאכל לטמאה בה אני יהוה8 Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.
9 ושמרו את משמרתי ולא ישאו עליו חטא ומתו בו כי יחללהו אני יהוה מקדשם9 Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
10 וכל זר לא יאכל קדש תושב כהן ושכיר לא יאכל קדש10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.
11 וכהן כי יקנה נפש קנין כספו הוא יאכל בו ויליד ביתו הם יאכלו בלחמו11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis.
12 ובת כהן כי תהיה לאיש זר הוא בתרומת הקדשים לא תאכל12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur;
13 ובת כהן כי תהיה אלמנה וגרושה וזרע אין לה ושבה אל בית אביה כנעוריה מלחם אביה תאכל וכל זר לא יאכל בו13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
14 ואיש כי יאכל קדש בשגגה ויסף חמשיתו עליו ונתן לכהן את הקדש14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.
15 ולא יחללו את קדשי בני ישראל את אשר ירימו ליהוה15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino,
16 והשיאו אותם עון אשמה באכלם את קדשיהם כי אני יהוה מקדשם16 ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico ”.
17 וידבר יהוה אל משה לאמר17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 דבר אל אהרן ואל בניו ואל כל בני ישראל ואמרת אלהם איש איש מבית ישראל ומן הגר בישראל אשר יקריב קרבנו לכל נדריהם ולכל נדבותם אשר יקריבו ליהוה לעלה18 “ Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino,
19 לרצנכם תמים זכר בבקר בכשבים ובעזים19 in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris;
20 כל אשר בו מום לא תקריבו כי לא לרצון יהיה לכם20 si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
21 ואיש כי יקריב זבח שלמים ליהוה לפלא נדר או לנדבה בבקר או בצאן תמים יהיה לרצון כל מום לא יהיה בו21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.
22 עורת או שבור או חרוץ או יבלת או גרב או ילפת לא תקריבו אלה ליהוה ואשה לא תתנו מהם על המזבח ליהוה22 Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.
23 ושור ושה שרוע וקלוט נדבה תעשה אתו ולנדר לא ירצה23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest.
24 ומעוך וכתות ונתוק וכרות לא תקריבו ליהוה ובארצכם לא תעשו24 Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 ומיד בן נכר לא תקריבו את לחם אלהיכם מכל אלה כי משחתם בהם מום בם לא ירצו לכם25 De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ”.
26 וידבר יהוה אל משה לאמר26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 שור או כשב או עז כי יולד והיה שבעת ימים תחת אמו ומיום השמיני והלאה ירצה לקרבן אשה ליהוה27 “ Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino.
28 ושור או שה אתו ואת בנו לא תשחטו ביום אחד28 Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
29 וכי תזבחו זבח תודה ליהוה לרצנכם תזבחו29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis.
30 ביום ההוא יאכל לא תותירו ממנו עד בקר אני יהוה30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
31 ושמרתם מצותי ועשיתם אתם אני יהוה31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.
32 ולא תחללו את שם קדשי ונקדשתי בתוך בני ישראל אני יהוה מקדשכם32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos
33 המוציא אתכם מארץ מצרים להיות לכם לאלהים אני יהוה33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus ”.