Hošeah(הושע) - Osea 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: “ Est mihi sufficiens vita ”. | |
2 Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui, | |
3 et ne dixeris: “ Quis praevalebit in me? ” aut “ Quis me subiciet propter facta mea? ”. Deus enim vindicans vindicabit. | |
4 Ne dixeris: “ Peccavi, et quid mihi accidit triste? ”. Altissimus enim est patiens redditor. | |
5 De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum | |
6 et ne dicas: “ Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ”; | |
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius. | |
8 Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. | |
9 Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris. | |
10 Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis. | |
11 Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. | |
12 Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. | |
13 Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum. | |
14 Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. | |
15 Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius. | |
16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris. | |
17 Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia. |