Hošeah(הושע) - Osea 41
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis : | |
2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! | |
3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, | |
4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! | |
5 Noli metuere judicium mortis : memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni. | |
6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni : | |
7 non est enim in inferno accusatio vitæ. | |
8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. | |
9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. | |
10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. | |
11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! | |
12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. | |
13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem. | |
14 Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur. | |
15 Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. | |
16 Bonæ vitæ numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in ævum. | |
17 Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ? | |
18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. | |
19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo : | |
20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. | |
21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a præsidente et a potente de mendacio : | |
22 a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate : | |
23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas : | |
24 de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti : | |
25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. | |
26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. | |
27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. | |
28 Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes. |