Hošeah(הושע) - Osea 20
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! | |
2 Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam: | |
3 sic qui facit per vim iudicium iniquum. | |
4 Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. | |
5 Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum. | |
6 Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum. | |
7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. | |
8 Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. | |
9 Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. | |
10 Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex. | |
11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. | |
12 Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum. | |
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur. | |
14 Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt: | |
15 exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis. | |
16 Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. | |
17 Fatuus dicit: “ Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis ”. | |
18 Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! | |
19 Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei. | |
20 Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet. | |
21 Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit. | |
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. | |
23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur. | |
24 Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se. | |
25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. | |
26 Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. | |
27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt. | |
28 Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. | |
29 Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. | |
30 Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. | |
31 Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum. | |
32 Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? | |
33 Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. |