Daniyyel (דניאל ) - Daniele 8
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. | |
2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. | |
3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. | |
4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. | |
5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ? | |
6 Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ? | |
7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. | |
8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. | |
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. | |
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; | |
11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me : | |
12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. | |
13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. | |
14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ : | |
15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. | |
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. | |
17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, | |
18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. | |
19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. | |
20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. | |
21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis : |