Daniyyel (דניאל ) - Daniele 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “ Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. | |
2 Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; | |
3 qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. | |
4 Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. | |
5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. | |
6 Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. | |
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni; | |
8 coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant, | |
9 nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. | |
10 Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. | |
11 Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur. | |
12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. | |
13 Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat. | |
14 Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, | |
15 quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. | |
16 Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. | |
17 Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: | |
18 si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. | |
19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; | |
20 morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ”. | |
21 Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum, | |
22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum. | |
23 Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; | |
24 invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius. |