| 1 Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte, |
| 2 ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. |
| 3 Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum : |
| 4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. |
| 5 Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et quærebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis. |
| 6 Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant : |
| 7 et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium. |
| 8 Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. |
| 9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. |
| 10 Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie : |
| 11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. |
| 12 Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. |
| 13 Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. |
| 14 Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum. |
| 15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. |
| 16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. |
| 17 Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est, |
| 18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. |
| 19 Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. |
| 20 Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. |
| 21 Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. |
| 22 Et fugerunt omnes in campum alienigenarum : |
| 23 et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. |
| 24 Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. |
| 25 Et facta est salus magna in Israël in die illa. |
| 26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. |
| 27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
|
| 28 Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. |
| 29 Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. |
| 30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. |
| 31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. |
| 32 Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. |
| 33 Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. |
| 34 Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. |
| 35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
|
| 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. |
| 37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. |
| 38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. |
| 39 Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, |
| 40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum. |
| 41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. |
| 42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei : |
| 43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. |
| 44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. |
| 45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. |
| 46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. |
| 47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius : |
| 48 et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt. |
| 49 Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. |
| 50 Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. |
| 51 Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. |
| 52 Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni : |
| 53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. |
| 54 Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. |
| 55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. |
| 56 Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. |
| 57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. |
| 58 Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. |
| 59 Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. |
| 60 Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. |
| 61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. |