| 1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti : |
| 2 et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem. |
| 3 Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. |
| 4 Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. |
| 5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi : |
| 6 et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua : |
| 7 Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. |
| 8 Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. |
| 9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. |
| 10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. |
| 11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam : |
| 12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus : |
| 13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum : |
| 14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
|
| 15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc : |
| 16 Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem. |
| 17 Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum. |
| 18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. |
| 19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. |
| 20 Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. |
| 21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. |
| 22 Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, |
| 23 et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. |
| 24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.
|
| 25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet : |
| 26 et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa : |
| 27 et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. |
| 28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei : |
| 29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. |
| 30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ : |
| 31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. |
| 32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis. |
| 33 Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. |
| 34 Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum. |
| 35 Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. |
| 36 Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. |
| 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.
|
| 38 Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. |
| 39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ : et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. |
| 40 Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem. |
| 41 Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex. |