Scrutatio

Mercoledi, 22 maggio 2024 - Santa Rita da Cascia ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 4


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויען משה ויאמר והן לא יאמינו לי ולא ישמעו בקלי כי יאמרו לא נראה אליך יהוה1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”.
2 ויאמר אליו יהוה מזה בידך ויאמר מטה2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “ Virga ”.
3 ויאמר השליכהו ארצה וישליכהו ארצה ויהי לנחש וינס משה מפניו3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses.
4 ויאמר יהוה אל משה שלח ידך ואחז בזנבו וישלח ידו ויחזק בו ויהי למטה בכפו4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam.
5 למען יאמינו כי נראה אליך יהוה אלהי אבתם אלהי אברהם אלהי יצחק ואלהי יעקב5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”.
6 ויאמר יהוה לו עוד הבא נא ידך בחיקך ויבא ידו בחיקו ויוצאה והנה ידו מצרעת כשלג6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
7 ויאמר השב ידך אל חיקך וישב ידו אל חיקו ויוצאה מחיקו והנה שבה כבשרו7 “ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
8 והיה אם לא יאמינו לך ולא ישמעו לקל האת הראשון והאמינו לקל האת האחרון8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
9 והיה אם לא יאמינו גם לשני האתות האלה ולא ישמעון לקלך ולקחת ממימי היאר ושפכת היבשה והיו המים אשר תקח מן היאר והיו לדם ביבשת9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”.
10 ויאמר משה אל יהוה בי אדני לא איש דברים אנכי גם מתמול גם משלשם גם מאז דברך אל עבדך כי כבד פה וכבד לשון אנכי10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”.
11 ויאמר יהוה אליו מי שם פה לאדם או מי ישום אלם או חרש או פקח או עור הלא אנכי יהוה11 Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?
12 ועתה לך ואנכי אהיה עם פיך והוריתיך אשר תדבר12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”.
13 ויאמר בי אדני שלח נא ביד תשלח13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”.
14 ויחר אף יהוה במשה ויאמר הלא אהרן אחיך הלוי ידעתי כי דבר ידבר הוא וגם הנה הוא יצא לקראתך וראך ושמח בלבו14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.
15 ודברת אליו ושמת את הדברים בפיו ואנכי אהיה עם פיך ועם פיהו והוריתי אתכם את אשר תעשון15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.
16 ודבר הוא לך אל העם והיה הוא יהיה לך לפה ואתה תהיה לו לאלהים16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.
17 ואת המטה הזה תקח בידך אשר תעשה בו את האתת17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”.
18 וילך משה וישב אל יתר חתנו ויאמר לו אלכה נא ואשובה אל אחי אשר במצרים ואראה העודם חיים ויאמר יתרו למשה לך לשלום18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ”. Cui ait Iethro: “ Vade in pace ”.
19 ויאמר יהוה אל משה במדין לך שב מצרים כי מתו כל האנשים המבקשים את נפשך19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “ Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ”.
20 ויקח משה את אשתו ואת בניו וירכבם על החמר וישב ארצה מצרים ויקח משה את מטה האלהים בידו20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.
21 ויאמר יהוה אל משה בלכתך לשוב מצרימה ראה כל המפתים אשר שמתי בידך ועשיתם לפני פרעה ואני אחזק את לבו ולא ישלח את העם21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “ Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
22 ואמרת אל פרעה כה אמר יהוה בני בכרי ישראל22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
23 ואמר אליך שלח את בני ויעבדני ותמאן לשלחו הנה אנכי הרג את בנך בכרך23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ”.
24 ויהי בדרך במלון ויפגשהו יהוה ויבקש המיתו24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.
25 ותקח צפרה צר ותכרת את ערלת בנה ותגע לרגליו ותאמר כי חתן דמים אתה לי25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”.
26 וירף ממנו אז אמרה חתן דמים למולת26 Et dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”, ob circumcisionem.
27 ויאמר יהוה אל אהרן לך לקראת משה המדברה וילך ויפגשהו בהר האלהים וישק לו27 Dixit autem Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.
28 ויגד משה לאהרן את כל דברי יהוה אשר שלחו ואת כל האתת אשר צוהו28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat.
29 וילך משה ואהרן ויאספו את כל זקני בני ישראל29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
30 וידבר אהרן את כל הדברים אשר דבר יהוה אל משה ויעש האתת לעיני העם30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.
31 ויאמן העם וישמעו כי פקד יהוה את בני ישראל וכי ראה את ענים ויקדו וישתחוו31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.