Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 30


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ועשית מזבח מקטר קטרת עצי שטים תעשה אתו1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
2 אמה ארכו ואמה רחבו רבוע יהיה ואמתים קמתו ממנו קרנתיו2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
3 וצפית אתו זהב טהור את גגו ואת קירתיו סביב ואת קרנתיו ועשית לו זר זהב סביב3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4 ושתי טבעת זהב תעשה לו מתחת לזרו על שתי צלעתיו תעשה על שני צדיו והיה לבתים לבדים לשאת אתו בהמה4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 ועשית את הבדים עצי שטים וצפית אתם זהב5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
6 ונתתה אתו לפני הפרכת אשר על ארן העדת לפני הכפרת אשר על העדת אשר אועד לך שמה6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
7 והקטיר עליו אהרן קטרת סמים בבקר בבקר בהיטיבו את הנרת יקטירנה7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
8 ובהעלת אהרן את הנרת בין הערבים יקטירנה קטרת תמיד לפני יהוה לדרתיכם8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 לא תעלו עליו קטרת זרה ועלה ומנחה ונסך לא תסכו עליו9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
10 וכפר אהרן על קרנתיו אחת בשנה מדם חטאת הכפרים אחת בשנה יכפר עליו לדרתיכם קדש קדשים הוא ליהוה10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
11 וידבר יהוה אל משה לאמר11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 כי תשא את ראש בני ישראל לפקדיהם ונתנו איש כפר נפשו ליהוה בפקד אתם ולא יהיה בהם נגף בפקד אתם12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 זה יתנו כל העבר על הפקדים מחצית השקל בשקל הקדש עשרים גרה השקל מחצית השקל תרומה ליהוה13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino.
14 כל העבר על הפקדים מבן עשרים שנה ומעלה יתן תרומת יהוה14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
15 העשיר לא ירבה והדל לא ימעיט ממחצית השקל לתת את תרומת יהוה לכפר על נפשתיכם15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
16 ולקחת את כסף הכפרים מאת בני ישראל ונתת אתו על עבדת אהל מועד והיה לבני ישראל לזכרון לפני יהוה לכפר על נפשתיכם16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
17 וידבר יהוה אל משה לאמר17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
18 ועשית כיור נחשת וכנו נחשת לרחצה ונתת אתו בין אהל מועד ובין המזבח ונתת שמה מים18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
19 ורחצו אהרן ובניו ממנו את ידיהם ואת רגליהם19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.
20 בבאם אל אהל מועד ירחצו מים ולא ימתו או בגשתם אל המזבח לשרת להקטיר אשה ליהוה20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21 ורחצו ידיהם ורגליהם ולא ימתו והיתה להם חק עולם לו ולזרעו לדרתם21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ”.
22 וידבר יהוה אל משה לאמר22 Locutusque est Dominus ad Moysen
23 ואתה קח לך בשמים ראש מר דרור חמש מאות וקנמן בשם מחציתו חמשים ומאתים וקנה בשם חמשים ומאתים23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
24 וקדה חמש מאות בשקל הקדש ושמן זית הין24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
25 ועשית אתו שמן משחת קדש רקח מרקחת מעשה רקח שמן משחת קדש יהיה25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
26 ומשחת בו את אהל מועד ואת ארון העדת26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
27 ואת השלחן ואת כל כליו ואת המנרה ואת כליה ואת מזבח הקטרת27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
28 ואת מזבח העלה ואת כל כליו ואת הכיר ואת כנו28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
29 וקדשת אתם והיו קדש קדשים כל הנגע בהם יקדש29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 ואת אהרן ואת בניו תמשח וקדשת אתם לכהן לי30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 ואל בני ישראל תדבר לאמר שמן משחת קדש יהיה זה לי לדרתיכם31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 על בשר אדם לא ייסך ובמתכנתו לא תעשו כמהו קדש הוא קדש יהיה לכם32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.
33 איש אשר ירקח כמהו ואשר יתן ממנו על זר ונכרת מעמיו33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ”.
34 ויאמר יהוה אל משה קח לך סמים נטף ושחלת וחלבנה סמים ולבנה זכה בד בבד יהיה34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
35 ועשית אתה קטרת רקח מעשה רוקח ממלח טהור קדש35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
36 ושחקת ממנה הדק ונתתה ממנה לפני העדת באהל מועד אשר אועד לך שמה קדש קדשים תהיה לכם36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 והקטרת אשר תעשה במתכנתה לא תעשו לכם קדש תהיה לך ליהוה37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
38 איש אשר יעשה כמוה להריח בה ונכרת מעמיו38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.