| 1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. |
| 2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo ! |
| 3 Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. |
| 4 Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus. |
| 5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. |
| 6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus |
| 7 dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. |
| 8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. |
| 9 Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, |
| 10 Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. |
| 11 Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, |
| 12 dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam. |
| 13 Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. |
| 14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. |
| 15 Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. |
| 16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii. |
| 17 Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum. |
| 18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum. |
| 19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est. |
| 20 Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. |