Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 13


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 בשנת שמונה עשרה למלך ירבעם וימלך אביה על יהודה1 Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia su per Iudam.
2 שלוש שנים מלך בירושלם ושם אמו מיכיהו בת אוריאל מן גבעה ומלחמה היתה בין אביה ובין ירבעם2 Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa.
Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
3 ויאסר אביה את המלחמה בחיל גבורי מלחמה ארבע מאות אלף איש בחור וירבעם ערך עמו מלחמה בשמונה מאות אלף איש בחור גבור חיל3 Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
4 ויקם אביה מעל להר צמרים אשר בהר אפרים ויאמר שמעוני ירבעם וכל ישראל4 Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: “ Audi, Ieroboam et omnis Israel:
5 הלא לכם לדעת כי יהוה אלהי ישראל נתן ממלכה לדויד על ישראל לעולם לו ולבניו ברית מלח5 Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis?
6 ויקם ירבעם בן נבט עבד שלמה בן דויד וימרד על אדניו6 Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum;
7 ויקבצו עליו אנשים רקים בני בליעל ויתאמצו על רחבעם בן שלמה ורחבעם היה נער ורך לבב ולא התחזק לפניהם7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis.
8 ועתה אתם אמרים להתחזק לפני ממלכת יהוה ביד בני דויד ואתם המון רב ועמכם עגלי זהב אשר עשה לכם ירבעם לאלהים8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos.
9 הלא הדחתם את כהני יהוה את בני אהרן והלוים ותעשו לכם כהנים כעמי הארצות כל הבא למלא ידו בפר בן בקר ואילם שבעה והיה כהן ללא אלהים9 Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
10 ואנחנו יהוה אלהינו ולא עזבנהו וכהנים משרתים ליהוה בני אהרן והלוים במלאכת10 Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo.
11 ומקטרים ליהוה עלות בבקר בבקר ובערב בערב וקטרת סמים ומערכת לחם על השלחן הטהור ומנורת הזהב ונרתיה לבער בערב בערב כי שמרים אנחנו את משמרת יהוה אלהינו ואתם עזבתם אתו11 Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
12 והנה עמנו בראש האלהים וכהניו וחצצרות התרועה להריע עליכם בני ישראל אל תלחמו עם יהוה אלהי אבתיכם כי לא תצליחו12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit ”.
13 וירבעם הסב את המארב לבוא מאחריהם ויהיו לפני יהודה והמארב מאחריהם13 Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos.
14 ויפנו יהודה והנה להם המלחמה פנים ואחור ויצעקו ליהוה והכהנים מחצצרים בחצצרות14 Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt,
15 ויריעו איש יהודה ויהי בהריע איש יהודה והאלהים נגף את ירבעם וכל ישראל לפני אביה ויהודה15 omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda.
16 וינוסו בני ישראל מפני יהודה ויתנם אלהים בידם16 Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
17 ויכו בהם אביה ועמו מכה רבה ויפלו חללים מישראל חמש מאות אלף איש בחור17 Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium.
18 ויכנעו בני ישראל בעת ההיא ויאמצו בני יהודה כי נשענו על יהוה אלהי אבותיהם18 Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum.
19 וירדף אביה אחרי ירבעם וילכד ממנו ערים את בית אל ואת בנותיה ואת ישנה ואת בנותיה ואת עפרון ובנתיה19 Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
20 ולא עצר כח ירבעם עוד בימי אביהו ויגפהו יהוה וימת20 Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est.
21 ויתחזק אביהו וישא לו נשים ארבע עשרה ויולד עשרים ושנים בנים ושש עשרה בנות21 Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
22 ויתר דברי אביה ודרכיו ודבריו כתובים במדרש הנביא עדו22 Reliqua autem gestorum Abiae viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo.
23 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem.