Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 2 Re 21


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 בן שתים עשרה שנה מנשה במלכו וחמשים וחמש שנה מלך בירושלם ושם אמו חפצי בה1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba.
2 ויעש הרע בעיני יהוה כתועבת הגוים אשר הוריש יהוה מפני בני ישראל2 Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.
3 וישב ויבן את הבמות אשר אבד חזקיהו אביו ויקם מזבחת לבעל ויעש אשרה כאשר עשה אחאב מלך ישראל וישתחו לכל צבא השמים ויעבד אתם3 Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.
4 ובנה מזבחת בבית יהוה אשר אמר יהוה בירושלם אשים את שמי4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “ In Ierusalem ponam nomen meum ”.
5 ויבן מזבחות לכל צבא השמים בשתי חצרות בית יהוה5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini
6 והעביר את בנו באש ועונן ונחש ועשה אוב וידענים הרבה לעשות הרע בעיני יהוה להכעיס6 et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.
7 וישם את פסל האשרה אשר עשה בבית אשר אמר יהוה אל דוד ואל שלמה בנו בבית הזה ובירושלם אשר בחרתי מכל שבטי ישראל אשים את שמי לעולם7 Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “ In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum;
8 ולא אסיף להניד רגל ישראל מן האדמה אשר נתתי לאבותם רק אם ישמרו לעשות ככל אשר צויתים ולכל התורה אשר צוה אתם עבדי משה8 et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses ”.
9 ולא שמעו ויתעם מנשה לעשות את הרע מן הגוים אשר השמיד יהוה מפני בני ישראל9 Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
10 וידבר יהוה ביד עבדיו הנביאים לאמר10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens:
11 יען אשר עשה מנשה מלך יהודה התעבות האלה הרע מכל אשר עשו האמרי אשר לפניו ויחטא גם את יהודה בגלוליו11 “ Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis,
12 לכן כה אמר יהוה אלהי ישראל הנני מביא רעה על ירושלם ויהודה אשר כל שמעיו תצלנה שתי אזניו12 propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius.
13 ונטיתי על ירושלם את קו שמרון ואת משקלת בית אחאב ומחיתי את ירושלם כאשר ימחה את הצלחת מחה והפך על פניה13 Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius.
14 ונטשתי את שארית נחלתי ונתתים ביד איביהם והיו לבז ולמשסה לכל איביהם14 Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,
15 יען אשר עשו את הרע בעיני ויהיו מכעסים אתי מן היום אשר יצאו אבותם ממצרים ועד היום הזה15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc ”.
16 וגם דם נקי שפך מנשה הרבה מאד עד אשר מלא את ירושלם פה לפה לבד מחטאתו אשר החטיא את יהודה לעשות הרע בעיני יהוה16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
17 ויתר דברי מנשה וכל אשר עשה וחטאתו אשר חטא הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה17 Reliqua autem gestorum Manasse et universa, quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
18 וישכב מנשה עם אבתיו ויקבר בגן ביתו בגן עזא וימלך אמון בנו תחתיו18 Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo.
19 בן עשרים ושתים שנה אמון במלכו ושתים שנים מלך בירושלם ושם אמו משלמת בת חרוץ מן יטבה19 Viginti et duo annorum erat Amon, cum regnare coepisset, duobusque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Mesallemeth filia Harus de Ieteba.
20 ויעש הרע בעיני יהוה כאשר עשה מנשה אביו20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius,
21 וילך בכל הדרך אשר הלך אביו ויעבד את הגללים אשר עבד אביו וישתחו להם21 et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea.
22 ויעזב את יהוה אלהי אבתיו ולא הלך בדרך יהוה22 Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.
23 ויקשרו עבדי אמון עליו וימיתו את המלך בביתו23 Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua;
24 ויך עם הארץ את כל הקשרים על המלך אמון וימליכו עם הארץ את יאשיהו בנו תחתיו24 percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
25 ויתר דברי אמון אשר עשה הלא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי יהודה25 Reliqua autem gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
26 ויקבר אתו בקברתו בגן עזא וימלך יאשיהו בנו תחתיו26 Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.