Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 46


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויסע ישראל וכל אשר לו ויבא בארה שבע ויזבח זבחים לאלהי אביו יצחק1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2 ויאמר אלהים לישראל במראת הלילה ויאמר יעקב יעקב ויאמר הנני2 audivit eum per visionem noctis vocantem se: “ Iacob, Iacob! ”. Cui respondit: “ Ecce adsum! ”.
3 ויאמר אנכי האל אלהי אביך אל תירא מרדה מצרימה כי לגוי גדול אשימך שם3 Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4 אנכי ארד עמך מצרימה ואנכי אעלך גם עלה ויוסף ישית ידו על עיניך4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ”.
5 ויקם יעקב מבאר שבע וישאו בני ישראל את יעקב אביהם ואת טפם ואת נשיהם בעגלות אשר שלח פרעה לשאת אתו5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
6 ויקחו את מקניהם ואת רכושם אשר רכשו בארץ כנען ויבאו מצרימה יעקב וכל זרעו אתו6 sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius,
7 בניו ובני בניו אתו בנתיו ובנות בניו וכל זרעו הביא אתו מצרימה7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.
8 ואלה שמות בני ישראל הבאים מצרימה יעקב ובניו בכר יעקב ראובן8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis.
Primogenitus Ruben.
9 ובני ראובן חנוך ופלוא וחצרון וכרמי9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10 ובני שמעון ימואל וימין ואהד ויכין וצחר ושאול בן הכנענית10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis.
11 ובני לוי גרשון קהת ומררי11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12 ובני יהודה ער ואונן ושלה ופרץ וזרח וימת ער ואונן בארץ כנען ויהיו בני פרץ חצרון וחמול12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.
13 ובני יששכר תולע ופוה ויוב ושמרון13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.
14 ובני זבולן סרד ואלון ויחלאל14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
15 אלה בני לאה אשר ילדה ליעקב בפדן ארם ואת דינה בתו כל נפש בניו ובנותיו שלשים ושלש15 Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres.
16 ובני גד צפיון וחגי שוני ואצבן ערי וארודי ואראלי16 Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.
17 ובני אשר ימנה וישוה וישוי ובריעה ושרח אחתם ובני בריעה חבר ומלכיאל17 Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18 אלה בני זלפה אשר נתן לבן ללאה בתו ותלד את אלה ליעקב שש עשרה נפש18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas.
19 בני רחל אשת יעקב יוסף ובנימן19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
20 ויולד ליוסף בארץ מצרים אשר ילדה לו אסנת בת פוטי פרע כהן אן את מנשה ואת אפרים20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21 ובני בנימן בלע ובכר ואשבל גרא ונעמן אחי וראש מפים וחפים וארד21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
22 אלה בני רחל אשר ילד ליעקב כל נפש ארבעה עשר22 Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim.
23 ובני דן חשים23 Filii Dan: Husim.
24 ובני נפתלי יחצאל וגוני ויצר ושלם24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.
25 אלה בני בלהה אשר נתן לבן לרחל בתו ותלד את אלה ליעקב כל נפש שבעה25 Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem.
26 כל הנפש הבאה ליעקב מצרימה יצאי ירכו מלבד נשי בני יעקב כל נפש ששים ושש26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
27 ובני יוסף אשר ילד לו במצרים נפש שנים כל הנפש לבית יעקב הבאה מצרימה שבעים27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
28 ואת יהודה שלח לפניו אל יוסף להורת לפניו גשנה ויבאו ארצה גשן28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen.
29 ויאסר יוסף מרכבתו ויעל לקראת ישראל אביו גשנה וירא אליו ויפל על צואריו ויבך על צואריו עוד29 Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit.
30 ויאמר ישראל אל יוסף אמותה הפעם אחרי ראותי את פניך כי עודך חי30 Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ”.
31 ויאמר יוסף אל אחיו ואל בית אביו אעלה ואגידה לפרעה ואמרה אליו אחי ובית אבי אשר בארץ כנען באו אלי31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “ Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me.
32 והאנשים רעי צאן כי אנשי מקנה היו וצאנם ובקרם וכל אשר להם הביאו32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
33 והיה כי יקרא לכם פרעה ואמר מה מעשיכם33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?".
34 ואמרתם אנשי מקנה היו עבדיך מנעורינו ועד עתה גם אנחנו גם אבתינו בעבור תשבו בארץ גשן כי תועבת מצרים כל רעה צאן34 Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ”.