Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 37


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וישב יעקב בארץ מגורי אביו בארץ כנען1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.
2 אלה תלדות יעקב יוסף בן שבע עשרה שנה היה רעה את אחיו בצאן והוא נער את בני בלהה ואת בני זלפה נשי אביו ויבא יוסף את דבתם רעה אל אביהם2 Hae sunt generationes Iacob.
Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
3 וישראל אהב את יוסף מכל בניו כי בן זקנים הוא לו ועשה לו כתנת פסים3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4 ויראו אחיו כי אתו אהב אביהם מכל אחיו וישנאו אתו ולא יכלו דברו לשלם4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5 ויחלם יוסף חלום ויגד לאחיו ויוספו עוד שנא אתו5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.
6 ויאמר אליהם שמעו נא החלום הזה אשר חלמתי6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi.
7 והנה אנחנו מאלמים אלמים בתוך השדה והנה קמה אלמתי וגם נצבה והנה תסבינה אלמתיכם ותשתחוין לאלמתי7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”.
8 ויאמרו לו אחיו המלך תמלך עלינו אם משול תמשל בנו ויוספו עוד שנא אתו על חלמתיו ועל דבריו8 Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
9 ויחלם עוד חלום אחר ויספר אתו לאחיו ויאמר הנה חלמתי חלום עוד והנה השמש והירח ואחד עשר כוכבים משתחוים לי9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”.
10 ויספר אל אביו ואל אחיו ויגער בו אביו ויאמר לו מה החלום הזה אשר חלמת הבוא נבוא אני ואמך ואחיך להשתחות לך ארצה10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”.
11 ויקנאו בו אחיו ואביו שמר את הדבר11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.
12 וילכו אחיו לרעות את צאן אביהם בשכם12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13 ויאמר ישראל אל יוסף הלוא אחיך רעים בשכם לכה ואשלחך אליהם ויאמר לו הנני13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente:
14 ויאמר לו לך נא ראה את שלום אחיך ואת שלום הצאן והשבני דבר וישלחהו מעמק חברון ויבא שכמה14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem;
15 וימצאהו איש והנה תעה בשדה וישאלהו האיש לאמר מה תבקש15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
16 ויאמר את אחי אנכי מבקש הגידה נא לי איפה הם רעים16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”.
17 ויאמר האיש נסעו מזה כי שמעתי אמרים נלכה דתינה וילך יוסף אחר אחיו וימצאם בדתן17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.
18 ויראו אתו מרחק ובטרם יקרב אליהם ויתנכלו אתו להמיתו18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
19 ויאמרו איש אל אחיו הנה בעל החלמות הלזה בא19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit;
20 ועתה לכו ונהרגהו ונשלכהו באחד הברות ואמרנו חיה רעה אכלתהו ונראה מה יהיו חלמתיו20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”.
21 וישמע ראובן ויצלהו מידם ויאמר לא נכנו נפש21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:
22 ויאמר אלהם ראובן אל תשפכו דם השליכו אתו אל הבור הזה אשר במדבר ויד אל תשלחו בו למען הציל אתו מידם להשיבו אל אביו22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
23 ויהי כאשר בא יוסף אל אחיו ויפשיטו את יוסף את כתנתו את כתנת הפסים אשר עליו23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari
24 ויקחהו וישלכו אתו הברה והבור רק אין בו מים24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.
25 וישבו לאכל לחם וישאו עיניהם ויראו והנה ארחת ישמעאלים באה מגלעד וגמליהם נשאים נכאת וצרי ולט הולכים להוריד מצרימה25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.
26 ויאמר יהודה אל אחיו מה בצע כי נהרג את אחינו וכסינו את דמו26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
27 לכו ונמכרנו לישמעאלים וידנו אל תהי בו כי אחינו בשרנו הוא וישמעו אחיו27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 ויעברו אנשים מדינים סחרים וימשכו ויעלו את יוסף מן הבור וימכרו את יוסף לישמעאלים בעשרים כסף ויביאו את יוסף מצרימה28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
29 וישב ראובן אל הבור והנה אין יוסף בבור ויקרע את בגדיו29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30 וישב אל אחיו ויאמר הילד איננו ואני אנה אני בא30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”.
31 ויקחו את כתנת יוסף וישחטו שעיר עזים ויטבלו את הכתנת בדם31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt
32 וישלחו את כתנת הפסים ויביאו אל אביהם ויאמרו זאת מצאנו הכר נא הכתנת בנך הוא אם לא32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”.
33 ויכירה ויאמר כתנת בני חיה רעה אכלתהו טרף טרף יוסף33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”.
34 ויקרע יעקב שמלתיו וישם שק במתניו ויתאבל על בנו ימים רבים34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.
35 ויקמו כל בניו וכל בנתיו לנחמו וימאן להתנחם ויאמר כי ארד אל בני אבל שאלה ויבך אתו אביו35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius.
36 והמדנים מכרו אתו אל מצרים לפוטיפר סריס פרעה שר הטבחים36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.