Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 25


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויסף אברהם ויקח אשה ושמה קטורה1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
2 ותלד לו את זמרן ואת יקשן ואת מדן ואת מדין ואת ישבק ואת שוח2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
3 ויקשן ילד את שבא ואת דדן ובני דדן היו אשורם ולטושים ולאמים3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
4 ובני מדין עיפה ועפר וחנך ואבידע ואלדעה כל אלה בני קטורה4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
5 ויתן אברהם את כל אשר לו ליצחק5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
6 ולבני הפילגשים אשר לאברהם נתן אברהם מתנת וישלחם מעל יצחק בנו בעודנו חי קדמה אל ארץ קדם6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7 ואלה ימי שני חיי אברהם אשר חי מאת שנה ושבעים שנה וחמש שנים7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
8 ויגוע וימת אברהם בשיבה טובה זקן ושבע ויאסף אל עמיו8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
9 ויקברו אתו יצחק וישמעאל בניו אל מערת המכפלה אל שדה עפרן בן צחר החתי אשר על פני ממרא9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
10 השדה אשר קנה אברהם מאת בני חת שמה קבר אברהם ושרה אשתו10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
11 ויהי אחרי מות אברהם ויברך אלהים את יצחק בנו וישב יצחק עם באר לחי ראי11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
12 ואלה תלדת ישמעאל בן אברהם אשר ילדה הגר המצרית שפחת שרה לאברהם12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
13 ואלה שמות בני ישמעאל בשמתם לתולדתם בכר ישמעאל נבית וקדר ואדבאל ומבשם13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
14 ומשמע ודומה ומשא14 Masma quoque et Duma et Massa,
15 חדד ותימא יטור נפיש וקדמה15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
16 אלה הם בני ישמעאל ואלה שמתם בחצריהם ובטירתם שנים עשר נשיאם לאמתם16 Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
17 ואלה שני חיי ישמעאל מאת שנה ושלשים שנה ושבע שנים ויגוע וימת ויאסף אל עמיו17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
18 וישכנו מחוילה עד שור אשר על פני מצרים באכה אשורה על פני כל אחיו נפל18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
19 ואלה תולדת יצחק בן אברהם אברהם הוליד את יצחק19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
20 ויהי יצחק בן ארבעים שנה בקחתו את רבקה בת בתואל הארמי מפדן ארם אחות לבן הארמי לו לאשה20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
21 ויעתר יצחק ליהוה לנכח אשתו כי עקרה הוא ויעתר לו יהוה ותהר רבקה אשתו21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
22 ויתרצצו הבנים בקרבה ותאמר אם כן למה זה אנכי ותלך לדרש את יהוה22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum.
23 ויאמר יהוה לה שני גיים בבטנך ושני לאמים ממעיך יפרדו ולאם מלאם יאמץ ורב יעבד צעיר23 Qui respondens ait:
“Duae gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur;
populusque populum superabit,
et maior serviet minori”.
24 וימלאו ימיה ללדת והנה תומם בבטנה24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
25 ויצא הראשון אדמוני כלו כאדרת שער ויקראו שמו עשו25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
26 ואחרי כן יצא אחיו וידו אחזת בעקב עשו ויקרא שמו יעקב ויצחק בן ששים שנה בלדת אתם26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
27 ויגדלו הנערים ויהי עשו איש ידע ציד איש שדה ויעקב איש תם ישב אהלים27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
28 ויאהב יצחק את עשו כי ציד בפיו ורבקה אהבת את יעקב28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29 ויזד יעקב נזיד ויבא עשו מן השדה והוא עיף29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
30 ויאמר עשו אל יעקב הלעיטני נא מן האדם האדם הזה כי עיף אנכי על כן קרא שמו אדום30 ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
31 ויאמר יעקב מכרה כיום את בכרתך לי31 Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”.
32 ויאמר עשו הנה אנכי הולך למות ולמה זה לי בכרה32 Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”.
33 ויאמר יעקב השבעה לי כיום וישבע לו וימכר את בכרתו ליעקב33 Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.
34 ויעקב נתן לעשו לחם ונזיד עדשים ויאכל וישת ויקם וילך ויבז עשו את הבכרה34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.