Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 23


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהיו חיי שרה מאה שנה ועשרים שנה ושבע שנים שני חיי שרה1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis
2 ותמת שרה בקרית ארבע הוא חברון בארץ כנען ויבא אברהם לספד לשרה ולבכתה2 et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
3 ויקם אברהם מעל פני מתו וידבר אל בני חת לאמר3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
4 גר ותושב אנכי עמכם תנו לי אחזת קבר עמכם ואקברה מתי מלפני4 “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.
5 ויענו בני חת את אברהם לאמר לו5 Responderunt filii Heth dicentes:
6 שמענו אדני נשיא אלהים אתה בתוכנו במבחר קברינו קבר את מתך איש ממנו את קברו לא יכלה ממך מקבר מתך6 “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”.
7 ויקם אברהם וישתחו לעם הארץ לבני חת7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
8 וידבר אתם לאמר אם יש את נפשכם לקבר את מתי מלפני שמעוני ופגעו לי בעפרון בן צחר8 dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
9 ויתן לי את מערת המכפלה אשר לו אשר בקצה שדהו בכסף מלא יתננה לי בתוככם לאחזת קבר9 ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”.
10 ועפרון ישב בתוך בני חת ויען עפרון החתי את אברהם באזני בני חת לכל באי שער עירו לאמר10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
11 לא אדני שמעני השדה נתתי לך והמערה אשר בו לך נתתיה לעיני בני עמי נתתיה לך קבר מתך11 “Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”.
12 וישתחו אברהם לפני עם הארץ12 Adoravit Abraham coram populo terrae
13 וידבר אל עפרון באזני עם הארץ לאמר אך אם אתה לו שמעני נתתי כסף השדה קח ממני ואקברה את מתי שמה13 et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”.
14 ויען עפרון את אברהם לאמר לו14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:
15 אדני שמעני ארץ ארבע מאת שקל כסף ביני ובינך מה הוא ואת מתך קבר15 “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”.
16 וישמע אברהם אל עפרון וישקל אברהם לעפרן את הכסף אשר דבר באזני בני חת ארבע מאות שקל כסף עבר לסחר16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
17 ויקם שדה עפרון אשר במכפלה אשר לפני ממרא השדה והמערה אשר בו וכל העץ אשר בשדה אשר בכל גבלו סביב17 Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
18 לאברהם למקנה לעיני בני חת בכל באי שער עירו18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
19 ואחרי כן קבר אברהם את שרה אשתו אל מערת שדה המכפלה על פני ממרא הוא חברון בארץ כנען19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra Chanaan.
20 ויקם השדה והמערה אשר בו לאברהם לאחזת קבר מאת בני חת20 Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.