Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 2


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויכלו השמים והארץ וכל צבאם1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
2 ויכל אלהים ביום השביעי מלאכתו אשר עשה וישבת ביום השביעי מכל מלאכתו אשר עשה2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
3 ויברך אלהים את יום השביעי ויקדש אתו כי בו שבת מכל מלאכתו אשר ברא אלהים לעשות3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
4 אלה תולדות השמים והארץ בהבראם ביום עשות יהוה אלהים ארץ ושמים4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,
5 וכל שיח השדה טרם יהיה בארץ וכל עשב השדה טרם יצמח כי לא המטיר יהוה אלהים על הארץ ואדם אין לעבד את האדמה5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :
6 ואד יעלה מן הארץ והשקה את כל פני האדמה6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
7 וייצר יהוה אלהים את האדם עפר מן האדמה ויפח באפיו נשמת חיים ויהי האדם לנפש חיה7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
8 ויטע יהוה אלהים גן בעדן מקדם וישם שם את האדם אשר יצר8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
9 ויצמח יהוה אלהים מן האדמה כל עץ נחמד למראה וטוב למאכל ועץ החיים בתוך הגן ועץ הדעת טוב ורע9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
10 ונהר יצא מעדן להשקות את הגן ומשם יפרד והיה לארבעה ראשים10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
11 שם האחד פישון הוא הסבב את כל ארץ החוילה אשר שם הזהב11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :
12 וזהב הארץ ההוא טוב שם הבדלח ואבן השהם12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
13 ושם הנהר השני גיחון הוא הסובב את כל ארץ כוש13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
14 ושם הנהר השלישי חדקל הוא ההלך קדמת אשור והנהר הרביעי הוא פרת14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
15 ויקח יהוה אלהים את האדם וינחהו בגן עדן לעבדה ולשמרה15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :
16 ויצו יהוה אלהים על האדם לאמר מכל עץ הגן אכל תאכל16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;
17 ומעץ הדעת טוב ורע לא תאכל ממנו כי ביום אכלך ממנו מות תמות17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
18 ויאמר יהוה אלהים לא טוב היות האדם לבדו אעשה לו עזר כנגדו18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.
19 ויצר יהוה אלהים מן האדמה כל חית השדה ואת כל עוף השמים ויבא אל האדם לראות מה יקרא לו וכל אשר יקרא לו האדם נפש חיה הוא שמו19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
20 ויקרא האדם שמות לכל הבהמה ולעוף השמים ולכל חית השדה ולאדם לא מצא עזר כנגדו20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
21 ויפל יהוה אלהים תרדמה על האדם ויישן ויקח אחת מצלעתיו ויסגר בשר תחתנה21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
22 ויבן יהוה אלהים את הצלע אשר לקח מן האדם לאשה ויבאה אל האדם22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.
23 ויאמר האדם זאת הפעם עצם מעצמי ובשר מבשרי לזאת יקרא אשה כי מאיש לקחה זאת23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
24 על כן יעזב איש את אביו ואת אמו ודבק באשתו והיו לבשר אחד24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.
25 ויהיו שניהם ערומים האדם ואשתו ולא יתבששו25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.