Bereshìt (בראשית) - Genesi 16
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ושרי אשת אברם לא ילדה לו ולה שפחה מצרית ושמה הגר | 1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, |
2 ותאמר שרי אל אברם הנה נא עצרני יהוה מלדת בא נא אל שפחתי אולי אבנה ממנה וישמע אברם לקול שרי | 2 dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, |
3 ותקח שרי אשת אברם את הגר המצרית שפחתה מקץ עשר שנים לשבת אברם בארץ כנען ותתן אתה לאברם אישה לו לאשה | 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. |
4 ויבא אל הגר ותהר ותרא כי הרתה ותקל גברתה בעיניה | 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. |
5 ותאמר שרי אל אברם חמסי עליך אנכי נתתי שפחתי בחיקך ותרא כי הרתה ואקל בעיניה ישפט יהוה ביני וביניך | 5 Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. |
6 ויאמר אברם אל שרי הנה שפחתך בידך עשי לה הטוב בעיניך ותענה שרי ותברח מפניה | 6 Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. |
7 וימצאה מלאך יהוה על עין המים במדבר על העין בדרך שור | 7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur, |
8 ויאמר הגר שפחת שרי אי מזה באת ואנה תלכי ותאמר מפני שרי גברתי אנכי ברחת | 8 dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”. |
9 ויאמר לה מלאך יהוה שובי אל גברתך והתעני תחת ידיה | 9 Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ”. |
10 ויאמר לה מלאך יהוה הרבה ארבה את זרעך ולא יספר מרב | 10 Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”. |
11 ויאמר לה מלאך יהוה הנך הרה וילדת בן וקראת שמו ישמעאל כי שמע יהוה אל עניך | 11 Et dixit ei angelus Domini: “ Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. |
12 והוא יהיה פרא אדם ידו בכל ויד כל בו ועל פני כל אחיו ישכן | 12 Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”. |
13 ותקרא שם יהוה הדבר אליה אתה אל ראי כי אמרה הגם הלם ראיתי אחרי ראי | 13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”. |
14 על כן קרא לבאר באר לחי ראי הנה בין קדש ובין ברד | 14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad. |
15 ותלד הגר לאברם בן ויקרא אברם שם בנו אשר ילדה הגר ישמעאל | 15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. |
16 ואברם בן שמנים שנה ושש שנים בלדת הגר את ישמעאל לאברם | 16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem. |