Genesi בראשית (Bereshìt) 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 ויהי בימי אמרפל מלך שנער אריוך מלך אלסר כדרלעמר מלך עילם ותדעל מלך גוים | 1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium |
| 2 עשו מלחמה את ברע מלך סדם ואת ברשע מלך עמרה שנאב מלך אדמה ושמאבר מלך צביים ומלך בלע היא צער | 2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor. |
| 3 כל אלה חברו אל עמק השדים הוא ים המלח | 3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis. |
| 4 שתים עשרה שנה עבדו את כדרלעמר ושלש עשרה שנה מרדו | 4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. |
| 5 ובארבע עשרה שנה בא כדרלעמר והמלכים אשר אתו ויכו את רפאים בעשתרת קרנים ואת הזוזים בהם ואת האימים בשוה קריתים | 5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim |
| 6 ואת החרי בהררם שעיר עד איל פארן אשר על המדבר | 6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto. |
| 7 וישבו ויבאו אל עין משפט הוא קדש ויכו את כל שדה העמלקי וגם את האמרי הישב בחצצן תמר | 7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. |
| 8 ויצא מלך סדם ומלך עמרה ומלך אדמה ומלך צביים ומלך בלע הוא צער ויערכו אתם מלחמה בעמק השדים | 8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, |
| 9 את כדרלעמר מלך עילם ותדעל מלך גוים ואמרפל מלך שנער ואריוך מלך אלסר ארבעה מלכים את החמשה | 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. |
| 10 ועמק השדים בארת בארת חמר וינסו מלך סדם ועמרה ויפלו שמה והנשארים הרה נסו | 10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. |
| 11 ויקחו את כל רכש סדם ועמרה ואת כל אכלם וילכו | 11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; |
| 12 ויקחו את לוט ואת רכשו בן אחי אברם וילכו והוא ישב בסדם | 12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. |
| 13 ויבא הפליט ויגד לאברם העברי והוא שכן באלני ממרא האמרי אחי אשכל ואחי ענר והם בעלי ברית אברם | 13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. |
| 14 וישמע אברם כי נשבה אחיו וירק את חניכיו ילידי ביתו שמנה עשר ושלש מאות וירדף עד דן | 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; |
| 15 ויחלק עליהם לילה הוא ועבדיו ויכם וירדפם עד חובה אשר משמאל לדמשק | 15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci; |
| 16 וישב את כל הרכש וגם את לוט אחיו ורכשו השיב וגם את הנשים ואת העם | 16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. |
| 17 ויצא מלך סדם לקראתו אחרי שובו מהכות את כדר לעמר ואת המלכים אשר אתו אל עמק שוה הוא עמק המלך | 17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. |
| 18 ומלכי צדק מלך שלם הוציא לחם ויין והוא כהן לאל עליון | 18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi |
| 19 ויברכהו ויאמר ברוך אברם לאל עליון קנה שמים וארץ | 19 benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram |
| 20 וברוך אל עליון אשר מגן צריך בידך ויתן לו מעשר מכל | 20 et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. |
| 21 ויאמר מלך סדם אל אברם תן לי הנפש והרכש קח לך | 21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. |
| 22 ויאמר אברם אל מלך סדם הרימתי ידי אל יהוה אל עליון קנה שמים וארץ | 22 Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, |
| 23 אם מחוט ועד שרוך נעל ואם אקח מכל אשר לך ולא תאמר אני העשרתי את אברם | 23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; |
| 24 בלעדי רק אשר אכלו הנערים וחלק האנשים אשר הלכו אתי ענר אשכל וממרא הם יקחו חלקם | 24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”. |