Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni - John 5


font
LXXNOVA VULGATA
1 Μετὰ ταῦτα ἦν ἑορτὴ τῶν Ἰουδαίων καὶ ἀνέβη Ἰησοῦς εἰς Ἱεροσόλυμα.1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.
2 Ἔστιν δὲ ἐν τοῖς Ἱεροσολύμοις ἐπὶ τῇ προβατικῇ κολυμβήθρα ἡ ἐπιλεγομένη Ἑβραϊστὶ Βηθζαθὰ πέντε στοὰς ἔχουσα.2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice
Bethsatha, quinque porticus habens.
3 ἐν ταύταις κατέκειτο πλῆθος τῶν ἀσθενούντων, τυφλῶν, χωλῶν, ξηρῶν.3 In his iacebat multitudo languentium,caecorum, claudorum, aridorum.
4
5 ἦν δέ τις ἄνθρωπος ἐκεῖ τριάκοντα [καὶ] ὀκτὼ ἔτη ἔχων ἐν τῇ ἀσθενείᾳ αὐτοῦ·5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octoannos habens in infirmitate sua.
6 τοῦτον ἰδὼν ὁ Ἰησοῦς κατακείμενον καὶ γνοὺς ὅτι πολὺν ἤδη χρόνον ἔχει, λέγει αὐτῷ· θέλεις ὑγιὴς γενέσθαι;6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, etcognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.
7 ἀπεκρίθη αὐτῷ ὁ ἀσθενῶν· κύριε, ἄνθρωπον οὐκ ἔχω ἵνα ὅταν ταραχθῇ τὸ ὕδωρ βάλῃ με εἰς τὴν κολυμβήθραν· ἐν ᾧ δὲ ἔρχομαι ἐγώ, ἄλλος πρὸ ἐμοῦ καταβαίνει.7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fueritaqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.
8 λέγει αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς· ἔγειρε ἆρον τὸν κράβαττόν σου καὶ περιπάτει.8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.
9 καὶ εὐθέως ἐγένετο ὑγιὴς ὁ ἄνθρωπος καὶ ἦρεν τὸν κράβαττον αὐτοῦ καὶ περιεπάτει.
Ἦν δὲ σάββατον ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ.
9 Et statim sanusfactus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die.
10 ἔλεγον οὖν οἱ Ἰουδαῖοι τῷ τεθεραπευμένῳ· σάββατόν ἐστιν, καὶ οὐκ ἔξεστίν σοι ἆραι τὸν κράβαττόν σου.10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatusfuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.
11 ὁ δὲ ἀπεκρίθη αὐτοῖς· ὁ ποιήσας με ὑγιῆ ἐκεῖνός μοι εἶπεν· ἆρον τὸν κράβαττόν σου καὶ περιπάτει.11 Illeautem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatumtuum et ambula” ”.
12 ἠρώτησαν αὐτόν· τίς ἐστιν ὁ ἄνθρωπος ὁ εἰπών σοι· ἆρον καὶ περιπάτει;12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixittibi: “Tolle et ambula”? ”.
13 ὁ δὲ ἰαθεὶς οὐκ ᾔδει τίς ἐστιν, ὁ γὰρ Ἰησοῦς ἐξένευσεν ὄχλου ὄντος ἐν τῷ τόπῳ.13 Is autem, qui sanus fuerat effectus,nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14 μετὰ ταῦτα εὑρίσκει αὐτὸν ὁ Ἰησοῦς ἐν τῷ ἱερῷ καὶ εἶπεν αὐτῷ· ἴδε ὑγιὴς γέγονας, μηκέτι ἁμάρτανε, ἵνα μὴ χεῖρόν σοί τι γένηται.14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iamnoli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.
15 ἀπῆλθεν ὁ ἄνθρωπος καὶ ἀνήγγειλεν τοῖς Ἰουδαίοις ὅτι Ἰησοῦς ἐστιν ὁ ποιήσας αὐτὸν ὑγιῆ.15 Abiit ille homo etnuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
16 καὶ διὰ τοῦτο ἐδίωκον οἱ Ἰουδαῖοι τὸν Ἰησοῦν, ὅτι ταῦτα ἐποίει ἐν σαββάτῳ.16 Et proptereapersequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.
17 Ὁ δὲ [Ἰησοῦς] ἀπεκρίνατο αὐτοῖς· ὁ πατήρ μου ἕως ἄρτι ἐργάζεται κἀγὼ ἐργάζομαι·17 Iesus autemrespondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.
18 διὰ τοῦτο οὖν μᾶλλον ἐζήτουν αὐτὸν οἱ Ἰουδαῖοι ἀποκτεῖναι, ὅτι οὐ μόνον ἔλυεν τὸ σάββατον, ἀλλὰ καὶ πατέρα ἴδιον ἔλεγεν τὸν θεὸν ἴσον ἑαυτὸν ποιῶν τῷ θεῷ.18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebatsabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
19 Ἀπεκρίνατο οὖν ὁ Ἰησοῦς καὶ ἔλεγεν αὐτοῖς· ἀμὴν ἀμὴν λέγω ὑμῖν, οὐ δύναται ὁ υἱὸς ποιεῖν ἀφ’ ἑαυτοῦ οὐδὲν ἐὰν μή τι βλέπῃ τὸν πατέρα ποιοῦντα· ἃ γὰρ ἂν ἐκεῖνος ποιῇ, ταῦτα καὶ ὁ υἱὸς ὁμοίως ποιεῖ.19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potestFilius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enimille faciat, haec et Filius similiter facit.
20 ὁ γὰρ πατὴρ φιλεῖ τὸν υἱὸν καὶ πάντα δείκνυσιν αὐτῷ ἃ αὐτὸς ποιεῖ, καὶ μείζονα τούτων δείξει αὐτῷ ἔργα, ἵνα ὑμεῖς θαυμάζητε.20 Pater enim diligit Filium etomnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, utvos miremini.
21 ὥσπερ γὰρ ὁ πατὴρ ἐγείρει τοὺς νεκροὺς καὶ ζῳοποιεῖ, οὕτως καὶ ὁ υἱὸς οὓς θέλει ζῳοποιεῖ.21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius,quos vult, vivificat.
22 οὐδὲ γὰρ ὁ πατὴρ κρίνει οὐδένα, ἀλλὰ τὴν κρίσιν πᾶσαν δέδωκεν τῷ υἱῷ,22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omnededit Filio,
23 ἵνα πάντες τιμῶσιν τὸν υἱὸν καθὼς τιμῶσιν τὸν πατέρα. ὁ μὴ τιμῶν τὸν υἱὸν οὐ τιμᾷ τὸν πατέρα τὸν πέμψαντα αὐτόν.23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui nonhonorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Ἀμὴν ἀμὴν λέγω ὑμῖν ὅτι ὁ τὸν λόγον μου ἀκούων καὶ πιστεύων τῷ πέμψαντί με ἔχει ζωὴν αἰώνιον καὶ εἰς κρίσιν οὐκ ἔρχεται, ἀλλὰ μεταβέβηκεν ἐκ τοῦ θανάτου εἰς τὴν ζωήν.24 Amen, amen dicovobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam etin iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 ἀμὴν ἀμὴν λέγω ὑμῖν ὅτι ἔρχεται ὥρα καὶ νῦν ἐστιν ὅτε οἱ νεκροὶ ἀκούσουσιν τῆς φωνῆς τοῦ υἱοῦ τοῦ θεοῦ καὶ οἱ ἀκούσαντες ζήσουσιν.25 Amen, amen dico vobis:Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, quiaudierint, vivent.
26 ὥσπερ γὰρ ὁ πατὴρ ἔχει ζωὴν ἐν ἑαυτῷ, οὕτως καὶ τῷ υἱῷ ἔδωκεν ζωὴν ἔχειν ἐν ἑαυτῷ.26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit etFilio vitam habere in semetipso;
27 καὶ ἐξουσίαν ἔδωκεν αὐτῷ κρίσιν ποιεῖν, ὅτι υἱὸς ἀνθρώπου ἐστίν.27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quiaFilius hominis est.
28 μὴ θαυμάζετε τοῦτο, ὅτι ἔρχεται ὥρα ἐν ᾗ πάντες οἱ ἐν τοῖς μνημείοις ἀκούσουσιν τῆς φωνῆς αὐτοῦ28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui inmonumentis sunt, audient vocem eius;
29 καὶ ἐκπορεύσονται οἱ τὰ ἀγαθὰ ποιήσαντες εἰς ἀνάστασιν ζωῆς, οἱ δὲ τὰ φαῦλα πράξαντες εἰς ἀνάστασιν κρίσεως.29 et procedent, qui bona fecerunt, inresurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
30 Οὐ δύναμαι ἐγὼ ποιεῖν ἀπ’ ἐμαυτοῦ οὐδέν· καθὼς ἀκούω κρίνω, καὶ ἡ κρίσις ἡ ἐμὴ δικαία ἐστίν, ὅτι οὐ ζητῶ τὸ θέλημα τὸ ἐμὸν ἀλλὰ τὸ θέλημα τοῦ πέμψαντός με.30 Nonpossum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meumiustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
31 Ἐὰν ἐγὼ μαρτυρῶ περὶ ἐμαυτοῦ, ἡ μαρτυρία μου οὐκ ἔστιν ἀληθής·31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;
32 ἄλλος ἐστὶν ὁ μαρτυρῶν περὶ ἐμοῦ, καὶ οἶδα ὅτι ἀληθής ἐστιν ἡ μαρτυρία ἣν μαρτυρεῖ περὶ ἐμοῦ.32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium,quod perhibet de me.
33 ὑμεῖς ἀπεστάλκατε πρὸς Ἰωάννην, καὶ μεμαρτύρηκεν τῇ ἀληθείᾳ·33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuitveritati;
34 ἐγὼ δὲ οὐ παρὰ ἀνθρώπου τὴν μαρτυρίαν λαμβάνω, ἀλλὰ ταῦτα λέγω ἵνα ὑμεῖς σωθῆτε.34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vossalvi sitis.
35 ἐκεῖνος ἦν ὁ λύχνος ὁ καιόμενος καὶ φαίνων, ὑμεῖς δὲ ἠθελήσατε ἀγαλλιαθῆναι πρὸς ὥραν ἐν τῷ φωτὶ αὐτοῦ.35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistisexsultare ad horam in luce eius.
36 Ἐγὼ δὲ ἔχω τὴν μαρτυρίαν μείζω τοῦ Ἰωάννου· τὰ γὰρ ἔργα ἃ δέδωκέν μοι ὁ πατὴρ ἵνα τελειώσω αὐτά, αὐτὰ τὰ ἔργα ἃ ποιῶ μαρτυρεῖ περὶ ἐμοῦ ὅτι ὁ πατήρ με ἀπέσταλκεν.36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater,ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quiaPater me misit;
37 καὶ ὁ πέμψας με πατὴρ ἐκεῖνος μεμαρτύρηκεν περὶ ἐμοῦ. οὔτε φωνὴν αὐτοῦ πώποτε ἀκηκόατε οὔτε εἶδος αὐτοῦ ἑωράκατε,37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me.Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
38 καὶ τὸν λόγον αὐτοῦ οὐκ ἔχετε ἐν ὑμῖν μένοντα, ὅτι ὃν ἀπέστειλεν ἐκεῖνος, τούτῳ ὑμεῖς οὐ πιστεύετε.38 et verbum eiusnon habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
39 ἐραυνᾶτε τὰς γραφάς, ὅτι ὑμεῖς δοκεῖτε ἐν αὐταῖς ζωὴν αἰώνιον ἔχειν· καὶ ἐκεῖναί εἰσιν αἱ μαρτυροῦσαι περὶ ἐμοῦ·39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illaesunt, quae testimonium perhibent de me.
40 καὶ οὐ θέλετε ἐλθεῖν πρός με ἵνα ζωὴν ἔχητε.40 Et non vultis venire ad me, ut vitamhabeatis.
41 Δόξαν παρὰ ἀνθρώπων οὐ λαμβάνω,41 Gloriam ab hominibus non accipio,
42 ἀλλ’ ἔγνωκα ὑμᾶς ὅτι τὴν ἀγάπην τοῦ θεοῦ οὐκ ἔχετε ἐν ἑαυτοῖς.42 sed cognovi vos, quia dilectionem Deinon habetis in vobis.
43 ἐγὼ ἐλήλυθα ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ πατρός μου, καὶ οὐ λαμβάνετέ με· ἐὰν ἄλλος ἔλθῃ ἐν τῷ ὀνόματι τῷ ἰδίῳ, ἐκεῖνον λήμψεσθε.43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; sialius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44 πῶς δύνασθε ὑμεῖς πιστεῦσαι δόξαν παρὰ ἀλλήλων λαμβάνοντες, καὶ τὴν δόξαν τὴν παρὰ τοῦ μόνου θεοῦ οὐ ζητεῖτε;44 Quomodo potestis vos credere,qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, nonquaeritis?
45 Μὴ δοκεῖτε ὅτι ἐγὼ κατηγορήσω ὑμῶν πρὸς τὸν πατέρα· ἔστιν ὁ κατηγορῶν ὑμῶν Μωϋσῆς, εἰς ὃν ὑμεῖς ἠλπίκατε.45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est quiaccuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
46 εἰ γὰρ ἐπιστεύετε Μωϋσεῖ, ἐπιστεύετε ἂν ἐμοί· περὶ γὰρ ἐμοῦ ἐκεῖνος ἔγραψεν.46 Si enim crederetis Moysi,crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
47 εἰ δὲ τοῖς ἐκείνου γράμμασιν οὐ πιστεύετε, πῶς τοῖς ἐμοῖς ῥήμασιν πιστεύσετε;47 Si autem illiuslitteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.