A Makkabeusok első könyve 3
Ter
Kiv
Lev
Szám
MTörv
Józs
Bír
Rút
1Sám
2Sám
1Kir
2Kir
1Krón
2Krón
Ezdr
Neh
Tób
Judit
Eszt
1Makk
2Makk
Jób
Zsolt
Péld
Préd
Én
Bölcs
Sir
Iz
Jer
Siralm
Bár
Ez
Dán
Óz
Jo
Ám
Abd
Jón
Mik
Náh
Hab
Szof
Agg
Zak
Mal
Mt
Mk
Lk
Jn
Csel
Róm
1Kor
2Kor
Gal
Ef
Fil
Kol
1Tessz
2Tessz
1Tim
2Tim
Tit
Filem
Zsid
Jak
1Pét
2Pét
1Ján
2Ján
3Ján
Júd
Jel
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
KÁLDI-NEOVULGÁTA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius pro eo. | |
2 Etadiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius;et proeliabantur proelium Israel cum laetitia. | |
3 Et dilatavit gloriam populo suoet induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proeliaconstituit protegens castra gladio. | |
4 Similis factus est leoni in operibus suiset sicut catulus leonis rugiens in venationem; | |
5 et persecutus est iniquosperscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit. | |
6 Et subducti suntiniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; etprosperata est salus in manu eius. | |
7 Et exacerbabat reges multos; etlaetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius inbenedictionem. | |
8 Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios exea et avertit iram ab Israel; | |
9 et nominatus est usque ad ultimum terrae etcongregavit pereuntes. | |
10 Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandumcontra Israel. | |
11 Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum etoccidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. | |
12 Et acceperuntspolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibusdiebus. | |
13 Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudascongregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium, | |
14 et ait: “ Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam eteos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ”. | |
15 Et accessit, etascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam infilios Israel. | |
16 Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudasobviam illi cum paucis. | |
17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviamdixerunt Iudae: “ Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam,fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? ”. | |
18 Et ait Iudas: “ Facileest concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectucaeli liberare in multis aut in paucis, | |
19 quoniam non in multitudine exercitusvictoria belli, sed de caelo fortitudo est. | |
20 Ipsi veniunt ad nos inmultitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras etfilios nostros et ut spolient nos; | |
21 nos vero pugnamus pro animabus nostris etpro legitimis nostris, | |
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vosautem ne timueritis eos ”. | |
23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito;et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius. | |
24 Etpersequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eisoctingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim. | |
25 Et coepit timorIudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; | |
26 etpervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes. | |
27 Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit etcongregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. | |
28 Et aperuitaerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essentparati ad omnia. | |
29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributaregionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleretlegitima, quae erant a primis diebus; | |
30 et timuit, ne non haberet ut semel etbis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat superreges, qui ante eum fuerant. | |
31 Et consternatus erat animo valde et cogitavitire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum. | |
32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia aflumine Euphrate usque ad fines Aegypti | |
33 et ut nutriret Antiochum filium suum,donec rediret. | |
34 Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit eide omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem, | |
35 utmitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel etreliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco, | |
36 et ut constituerethabitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueretterram eorum. | |
37 Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit abAntiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo ettransfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones. | |
38 Et elegitLysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes examicis regis | |
39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem miliaequitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. | |
40 Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt propeEmmaus in terra campestri. | |
41 Et audierunt mercatores regionis nomen eorum etacceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, utacciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae etterrae alienigenarum. | |
42 Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitusapplicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facerepopulo in interitum et consummationem. | |
43 Et dixerunt unusquisque ad proximumsuum: “ Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro etsanctis nostris ”. | |
44 Et congregatus est conventus, ut essent parati inproelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. | |
45 EtIerusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur etegrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarumerant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, etdefecit tibia et cithara. | |
46 Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Masphaerat antea locus orationis Israeli; | |
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt seciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua | |
48 etexpanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinessimulacrorum suorum; | |
49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias etdecimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies, | |
50 et clamaverunt vocein caelum dicentes: “ Quid faciemus istis et quo eos ducemus? | |
51 Et sancta tuaconculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; | |
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quaecogitant in nos. | |
53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tuadiuves nos?”. | |
54 Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna. | |
55 Et posthaec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchoset decuriones | |
56 et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores etplantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suamsecundum legem. | |
57 Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum. | |
58 Etait Iudas: “ Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, utpugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos etsancta nostra; | |
59 quoniam melius est nos mori in bello quam respicere malagentis nostrae et sanctorum. | |
60 Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet”. |