A Makkabeusok első könyve 16
Ter
Kiv
Lev
Szám
MTörv
Józs
Bír
Rút
1Sám
2Sám
1Kir
2Kir
1Krón
2Krón
Ezdr
Neh
Tób
Judit
Eszt
1Makk
2Makk
Jób
Zsolt
Péld
Préd
Én
Bölcs
Sir
Iz
Jer
Siralm
Bár
Ez
Dán
Óz
Jo
Ám
Abd
Jón
Mik
Náh
Hab
Szof
Agg
Zak
Mal
Mt
Mk
Lk
Jn
Csel
Róm
1Kor
2Kor
Gal
Ef
Fil
Kol
1Tessz
2Tessz
1Tim
2Tim
Tit
Filem
Zsid
Jak
1Pét
2Pét
1Ján
2Ján
3Ján
Júd
Jel
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
KÁLDI-NEOVULGÁTA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri suo, quaefecit Cendebaeus. | |
2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, etait illis: “ Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israelab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostrisliberare Israel saepius. | |
3 Nunc autem senui, vos autem in misericordiasufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnatepro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit ”. | |
4 Et elegit deregione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt adCendebaeum et dormierunt in Modin | |
5 et surrexerunt mane et abierunt in campum.Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluviustorrens erat inter medium ipsorum. | |
6 Et admovit castra contra faciem eorum ipseet populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; ettransfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. | |
7 Et divisitpopulum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorumcopiosus nimis. | |
8 Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeuset castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem inmunitionem fugerunt. | |
9 Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes auteminsecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. | |
10 Et fugerunt usque adturres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illisduo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. | |
11 Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebatargentum et aurum multum; | |
12 erat enim gener summi sacerdotis. | |
13 Et exaltatumest cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonemet filios eius, ut tolleret eos. | |
14 Simon autem perambulans civitates, quaeerant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse etMatthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, menseundecimo, hic est mensis Sabath. | |
15 Et suscepit eos filius Abubi inmunitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eisconvivium magnum et abscondit illic viros. | |
16 Et, cum inebriatus esset Simon etfilii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraveruntin convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius. | |
17 Etfecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis. | |
18 Et scripsit haecPtolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet eicivitates et regionem. | |
19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunismisit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona. | |
20 Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi. | |
21 Et praecurrens quidamnuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici ”. | |
22 Ut audivit autem, vehementer expavit etcomprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quiaquaerebant eum perdere. | |
23 Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibusfortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius, | |
24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus estprinceps sacerdotum post patrem suum. |