Siracide 42
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | NOVA VULGATA |
---|---|
1 et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: | |
2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium, | |
3 de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum, | |
4 de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, | |
5 de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare. | |
6 Super mulierem nequam bonum est signum; | |
7 ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. | |
8 De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum. | |
9 Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; | |
10 ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur. | |
11 Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi. | |
12 Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur; | |
13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. | |
14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. | |
15 Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. | |
16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. | |
17 Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. | |
18 Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit. | |
19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. | |
20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. | |
21 Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur | |
22 neque minuitur et non eget alicuius consilio. | |
23 Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu! | |
24 Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; | |
25 omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. | |
26 Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius? |