Siracide 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam. | |
2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. | |
3 Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur. | |
4 Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit. | |
5 Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te. | |
6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te. | |
7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ? | |
8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. | |
9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. | |
10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris. | |
11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. | |
12 Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit. | |
13 Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. | |
14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. | |
15 Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis. | |
16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas : | |
17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. | |
18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. | |
19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. | |
20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. | |
21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. | |
22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ? | |
23 Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. | |
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. | |
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. | |
26 Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum. | |
27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus. | |
28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. | |
29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum. | |
30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii. | |
31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. | |
32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. |