| 1 Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, etmoverunt castra nocte, |
| 2 ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eossubito; et, qui erant ex arce, erant illis duces. |
| 3 Et audivit Iudas et surrexitipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, |
| 4 dum adhucdispersus esset exercitus a castris. |
| 5 Et venit Gorgias in castra Iudae noctu etneminem invenit; et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: “ Fugiunt hi anobis ”. |
| 6 Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribusmilibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant. |
| 7 Etviderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, ethi docti ad proelium. |
| 8 Et ait Iudas viris, qui secum erant: “ Ne timueritismultitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis; |
| 9 mementote qualiter salvifacti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. |
| 10 Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamentipatrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; |
| 11 etscient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel ”.
|
| 12 Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso |
| 13 et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda, |
| 14 et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum. |
| 15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeronet usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque adtria milia virorum. |
| 16 Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutioneeorum; |
| 17 dixitque ad populum: “ Non concupiscatis spolia, quia bellum contranos est, |
| 18 et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunccontra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spoliaconfidenter ”. |
| 19 Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedamprospiciens de monte. |
| 20 Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, etsuccenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. |
| 21 Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum incampo paratum ad proelium |
| 22 fugerunt omnes in terram alienigenarum. |
| 23 Et Iudasreversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum ethyacinthum et purpuram marinam et opes magnas. |
| 24 Et conversi hymnum canebant etbenedicebant in caelum: “ Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius”. |
| 25 Et facta est salus magna in Israel in die illa.
|
| 26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiaeuniversa, quae acciderant; |
| 27 quibus ille auditis, consternatus est et animodeficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualiamandaverat ei rex, evenerant.
|
| 28 Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitumquinque milia, ut debellaret eos. |
| 29 Et venerunt in Idumaeam et castra posueruntin Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris. |
| 30 Et viditexercitum fortem et oravit et dixit: “ Benedictus es, Salvator Israel, quicontrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castraalienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. |
| 31 Concludeexercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo etequitibus suis. |
| 32 Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, etcommoveantur contritione sua; |
| 33 deice illos gladio diligentium te, etcollaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ”.
|
| 34 Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinquemilia virorum et prociderunt ex adverso eorum. |
| 35 Videns autem Lysias factameversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt autvivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multonumero rursus venirent in Iudaeam. |
| 36 Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ”. |
| 37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. |
| 38 Etviderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et inatriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoriadiruta. |
| 39 Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno etimposuerunt cinerem |
| 40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunttubis signorum et clamaverunt in caelum. |
| 41 Tunc ordinavit Iudas viros, utpugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta.
|
| 42 Et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege; |
| 43 etmundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. |
| 44 Etcogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent. |
| 45 Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis essetin opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare |
| 46 etreposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, utresponderet de eis. |
| 47 Et acceperunt lapides integros secundum legem etaedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius. |
| 48 Etaedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. |
| 49 Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum etmensam in templum. |
| 50 Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quaesuper candelabrum erant et lucebant in templo, |
| 51 et posuerunt super mensampanes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. |
| 52 Etante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni — hic est mensisCasleu — centesimi quadragesimi octavi anni |
| 53 et obtulerunt sacrificiumsecundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; |
| 54 secundumtempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatumest in canticis et citharis et cinyris et cymbalis. |
| 55 Et cecidit omnis populusin faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; |
| 56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cumlaetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis |
| 57 et ornaveruntfaciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoriaet imposuerunt eis ianuas. |
| 58 Et facta est laetitia in populo magna valde, etaversum est opprobrium gentium.
|
| 59 Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur diesdedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quintaet vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. |
| 60 Et aedificaverunt intempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quandovenirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. |
| 61 Et collocavit illicexercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, uthaberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
|